Bible

 

Exodus 21

Studie

   

1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

   

Bible

 

Deuteronomium 27:21

Studie

       

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9215

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9215. ‘Illud vestis ejus cuti ejus’: quod significet quod etiam exteriora investiant, constat ex significatione ‘vestis’ quod sit sensuale in communi seu sensualia, ut supra, et ex significatione ‘cutis’ quod sit exterius, quod quoque investit interiora sed usque intra sensuale; quid cutis et quinam correspondent cuti in altera vita, videatur n. 3540, 5552-5559, 8977, 8980. Naturale hominis est interius, est exterius seu medium, et est extremum; interius naturale communicat cum caelo; medium seu exterius naturale communicat ab una parte cum interiore, et per id cum caelo, et ab altera parte cum extremo, et per id cum mundo, videatur n. 4009, 4570, 5118, 5126, 5497, 5649, 5707; naturale extremum est sensuale, quod hic significatur per ‘vestem’; 1 hoc recipit objecta mundi 2 et sic inservit interioribus; hoc tegumentum solum vocatur quia est ultimum, ita commune omnibus; naturale 3 exterius seu medium est quod significatur per ‘cutem’. Inde patet quod per ‘vestis ejus cuti ejus’ significetur quod sensuale etiam investiat exteriora. Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, ita tegumentum commune, videatur n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693.

Poznámky pod čarou:

1. et

2. ac inservit interiori naturali pro plano, id

3. The Manuscript inserts vero.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.