Bible

 

Exodus 20:7

Studie

       

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8908

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8908. ‘Non respondebis in proximum tuum testis mendacii’: quod significet quod non bonum dicendum 1 sit malum, nec verum falsum, ita nec vice versa 2 malum dicendum sit bonum et falsum verum, constat ex significatione ‘testis mendacii’ quod sit confirmatio falsi; ‘testis’ quod sit confirmatio, videatur n. 4197, et quod ‘mendacium’ sit falsum fidei, patebit a sequentibus; ‘respondere in proximum’ est ita dicere alicui, per ‘proximum’ enim significatur unusquisque homo, ac in specie omnis qui in bono est, inque sensu abstracto ipsum bonum, n. 3419, 5025, 6704, 6706-6711, 6818, 8123; inde ‘non respondebis in proximum testis mendacii’ in sensu interno est non dicere alicui falsum, hoc est, dicere bonum esse malum et verum falsum, nec vice versa.

[2] Quomodo hoc se habet, paucis explicandum est: omnis apud quem regnat amor sui aut mundi, hoc est, qui pro fine habet eminentiam seu honores aut 3 opulentiam seu lucrum, illi non curant dicere et persuadere id injustum esse quod justum, et id justum esse quod injustum, ac ita agere testes mendacii; causa quod illi tales sint, est quia voluntas illorum prorsus subjecta est amoribus illis et eorum cupiditatibus, et ab illis prorsus occupata et possessa, et 4 tunc intellectus, qui est altera pars mentis, quidem videre potest quid justum 5 aut injustum, sed non vult videre, voluntas enim valet supra intellectum, et per influxum persuadet et tandem quoque occaecat 6 ; iidem illi nec conscientiam habent, neque sciunt quod id conscientia sit dicere id justum quod justum est, non propter aliam causam quam quia justum est, hoc est, ex amore justi; qui tales sunt in mundo, iidem etiam tales sunt in altera vita, sed cum differentia quod non tunc justum dicant injustum, sed bonum quod fidei dicant malum, ac verum falsum, nam justum in civili mundo correspondet bono et vero in spirituali mundo; et hoc faciunt absque conscientia, et quoque absque pudore, quia ita imbuti et assuefacti in vita corporis.

[3] Pluries in Verbo dicitur ‘mendacium’, et per id ubivis in sensu interno 7 significatur falsum et malum fidei, et per ‘testem mendacii’, qui etiam ‘testis violentiae’ vocatur, significatur confirmatio falsi, sive sit coram judice, sive 8 coram quocumque alio, sive coram semet 9 intus in cogitatione persuadendo sibi, ut Exod. 23:1 seq. ; Lev. 20:11, 12 seq. ; Deut. 19:16-20 10 . Quod ‘mendacium’ in sensu spirituali sit malum ac falsum quae fidei 11 , constat a sequentibus locis:

apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida fuit 12 ab initio, et in veritate non stetit, quia non 13 veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est; et pater ejus, 8:44;

‘mendacium’ hic pro falso fidei, agitur enim de Judaeis quod non agnoscere voluerint 14 Dominum; ‘diabolus’ hic in sensu spirituali est falsum, et ‘pater ejus’ est malum, nam falsum est ex malo sicut filius a patre; falsum quod est diaboli 15 est falsum fidei, et malum 16 est malum amoris sui et amoris mundi:

[4] apud Esaiam,

Moabus elatus est valde, superbia ejus, et elatio ejus, et ira ejus, mendacia ejus non sunt firma, 16:15 [Heb. and d. 5:6];

‘mendacia’ pro falsis fidei, quia ‘Moabus’ sunt qui in malo amoris sui, ac ideo falsificant vera, n. 2468, 8315:

apud eundem,

Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem 17 ; posuimus mendacium fiduciam, et in falsitate latuimus, 28:15:

apud eundem,

Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt audire legem Jehovae, 30:9:

apud Jeremiam,

Vir socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur; docuerunt linguam suam loqui mendacium, 9:4 [KJV 5]:

apud eundem,

Ecce ego contra prophetantes somnia mendacii, et narrant ea, ut seducant populum Meum per mendacia sua, 23:32:

apud eundem,

Gladie contra mendaces, ut stultescant, 50:36:

apud Ezechielem,

Viderunt vanitatem et divinationem mendacii, dicentes, Dictum Jehovae; cum Jehovah non miserit eos; quare sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod loquimini vanitatem, et videtis mendacium, ideo ecce Ego contra vos, 13:6-9:

apud Nahum, Vae urbi sanguinum! tota mendacio et rapina plena est, 3:1:

apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient 18 perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore eorum lingua fraudis; hi pascent et requiescent, 3:13:

apud Johannem, Foris sunt canes, incantatores, et scortatores, et 19 homicidae, et idololatrae, et omnis qui amat et facit mendacium, Apoc. 22:15;

in his ut in ‘aliis pluribus’ locis ‘mendacium’ pro falso et malo fidei.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quod.

3. ac

4. The Manuscript inserts cum voluntas est ab illis possessa, .

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts illum.

7. spirituali

8. vel

9. vel quoque coram se

10. The Manuscript inserts et alibi.

11. falsum quod fidei

12. erat

13. The Manuscript inserts est.

14. agnoverint

15. The Manuscript inserts etiam.

16. The Manuscript inserts quod illius.

17. Hebrew [ ] (hozeh) means a. a seer, b. a vision, c. an agreement

18. faciunt, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.