Bible

 

Exodus 20:7

Studie

       

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8881

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8881. ‘Et custodientibus praecepta Mea’: quod significet qui recipiunt vera fidei, constat ex significatione ‘praeceptorum’ quod sint vera fide, de qua n. 3382, 8362; quod illa custodire sit recipere, est quia vera quae fidei vocantur, ut sint fidei ac 1 ut vivant apud hominem, etiam influunt a Domino; discuntur quidem ab homine et reponuntur in memoria, sed quamdiu homo non vult illa et inde non facit illa, non fiunt viva; cum autem e memoria depromuntur et per intellectuale insinuantur voluntati, hoc est, per cogitationem affectioni et inde actui, tunc fiunt viva et sunt fidei; hoc fit a Domino quando homo desistit a malis, ut mox supra n. 8880 dictum est.

Poznámky pod čarou:

1. et sic

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.