Bible

 

Exodus 20:2

Studie

       

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8924

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Poznámky pod čarou:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8169

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8169. ‘Quia bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto?’: quod significet quod damnatio per falsi violentiam in statu infestationum praestaret damnationi quae per succumbentiam in statu tentationum, constat ex significatione ‘bonum esse prae illo’ quod sit quod praestaret; ex significatione ‘servire Aegyptiis’ quod sit succumbentia a falsis infestantium; per ‘servire’ enim significatur 1 subjugatio, n. 6666, 6670, 6671, ita succumbentia, hic a falsis infestantium; ex significatione ‘mori’ quod sit damnatio, ut supra n. 2 8165; et ex significatione ‘deserti’ quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098; ex his patet quod per ‘bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto’ significetur quod praestaret succumbere a falsis cum infestati quam succumbere in tentationibus; quod 3 praestet succumbentia in illo statu quam in hoc, etiam verum est, nam succumbere in 4 tentationibus est confirmari in falsis et malis contra vera et bona fidei; at succumbere in 5 infestationum statu est confirmari in falsis et malis, sed non manifeste contra vera et bona fidei; inde patet quod succumbentiae in tentationibus 6 insit blasphematio veri et boni, et quandoque profanatio; et damnatio omnium maxima et dirissima est damnatio 7 ex profanatione.

Poznámky pod čarou:

1. succumbentia, et per Aegyptios qui per falsa infestant, de qua prius saepe

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts etiam.

4. statu tentationum

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. plerumque inest

7. prophanationis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.