Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8871

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8871. ‘Quae in caelis desuper, et quae in terra desubter’: quod significet quae in luce spirituali, aut 1 quae in luce naturali, constat ex significatione ‘similitudinis illorum quae in caelis desuper’ quod sint quae apparent et 2 visuntur in luce spirituali, quae objecta omnia se referunt ad bonum et verum, quae sunt fidei, charitatis erga proximum, et amoris in Dominum; illa mentiri ac simulare est ‘facere similitudinem illorum quae in caelis desuper’; et ex significatione ‘similitudinis illorum quae in terra desubter’ quod sint quae apparent et visuntur in luce naturali, quae sunt talia quae se referunt ad bonum et verum civile et morale; haec mentiri et simulare est ‘facere similitudinem illorum quae in terra desubter’. In sensu litterae intelliguntur talia quae apparent in caelo 3 , sicut sol, luna, stellae 4 , et talia quae apparent in terra, ut animalia varii generis, tam volantia quam gradientia et repentia; sed in sensu interno intelliguntur talia quae significantur per illa, quorum omnia se referunt ad bonum et verum, ut supradictum est.

[2] Haec describuntur amplius apud Moschen, his verbis, Ne faciatis vobis sculptile speciei ullius similitudinis, figuram maris aut feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, piscis qui in aquis sub terra; et ne forte tollas oculos tuos ad caelum, aspiciasque solem, et lunam, et stellas, omnem exercitum caelorum, et impellaris, incurvesque te illis, et servias illis. Cavebitis vobis ne obliviscamini foederis Jehovae Dei vestri, quod excidit vobiscum, et faciatis vobis sculptile figurae ullius, nam Jehovah Deus tuus est ignis comedens, Deus zelotes. Cum genueritis filios et filios filiorum, et inveteraveritis in terra, et corruperitis 5 vos, et feceritis sculptile figurae ullius; testes contra vos voco hodie caelum et terram, quod 6 pereundo perituri sitis cito desuper terra; disperget Jehovah vos inter populos, ubi servietis diis, opus manuum hominis, lignum et lapis, [Deut. ] 4:16-19, 23-28 7 ;

[3] quod tam severe prohibitum fuerit similitudinem alicujus rei in caelis et in terris facere, erat praecipue ob causam quia populus ille qui ex Jacobo, pronissimus erat 8 colendi externa; causa erat quia non scire volebant quicquam de internis Ecclesiae, quae sunt fidei et amoris in Dominum, ac charitatis erga proximum; idcirco si licuisset illis facere similitudines rerum, tunc incurvavissent se illis et pro diis coluissent; sicut manifeste patet a vitulo aureo quem sibi in medio tot miraculorum faciebant, et quoque a frequenti eorum apostasia a cultu Divino ad cultum idololatricum; at usque in sensu interno non intelliguntur talia sed quae supra exposita sunt.

Poznámky pod čarou:

1. et in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. aut

3. coelis

4. The Manuscript places this before sol.

5. corruperitis autem

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. 16 ad 28, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. fuit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.