Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8870. ‘Et ullam similitudinem’ significat instar illorum quae a Divino; constat ex significatione ‘similitudinis’ quod sit instar; quod sit instar illorum quae a Divino, patet ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur; ab illis quae praecedunt, quod non erunt dii alii coram faciebus Jehovae 1 Dei, et quod ‘non facient sibi sculptile’, per quae significantur vera 2 aliunde quam ex Divino, et tamen quae illis similia sistuntur; et ex illis quae sequuntur, ut ‘quae in caelis, 3 et quae in terra, et quae in aquis’, per quae intelliguntur 4 talia quae a Divino ubivis.

[2] Quid per instar illorum quae a Divino intelligitur, hic dicendum, quia de illis in sequentibus hujus versus ac in initio sequentis agitur; instar illorum quae a Divino fiunt ab hominibus cum ore loquuntur Divina, et quoque opere faciunt qualia a Divino mandata sunt, et sic inducunt credere quod in bono et vero sint, cum tamen prorsus aliud corde cogitant, nec nisi quam malum volunt; tales sunt simulatores, hypocritae, dolosi; hi sunt qui faciunt instar illorum quae a Divino; in altera vita faciunt mali spiritus 5 instar illorum 6 quae a Divino, qui sistunt similitudinem et apparentiam 7 in externis, in quibus intus nihil Divini est; hoc discunt simulatores, hypocritae, et dolosi in altera vita, in genere omnes qui ex frequenti usu habitum traxerunt aliud loquendi quam cogitant, et aliud faciendi quam volunt 8 ; 9 quidam per talia volunt aucupare famam ut videantur boni, et sic fallant, quidam ut imperent;

[3] sunt etiam talia ibi abusus correspondentiarum; sed 10 illis successive adimuntur externa per quae simulaverunt talia quae charitatis et fidei sunt, [et tunc patent interna, quae scelestia et horrenda sunt, ] nam sic agunt ex ipsa sua natura in mundo acquisita, non magis 11 ex aliqua simulatione et hypocrisi 12 ; illi 13 qui tales sunt, et appercipiunt quod externa illis adimenda sint, dicunt 14 quod si illis relinquerentur externa, potuissent aeque cum sociis in altera vita conversari et apparenter bona facere, sicut prius in mundo; sed hoc fieri non potest, quia per externa, quae 15 apparenter bona sunt, communicarent aliquo modo cum caelo, nempe cum illis qui in circuitibus ibi sunt ac simplices sunt, qui correspondent cuticulis in Maximo Homine; at per interna communicarent cum infernis; et quia mala quae intus sunt 16 dominantur, quoniam ea sunt voluntatis, et bona quae in externis simulantur serviunt ad acquirendum dominium 17 malis, idcirco est 18 contra ipsum ordinem Divinum relinquere illis licentiam 19 simulate et hypocritice agendi, sicut in mundo, quapropter talia illis auferuntur, ac ii in ipsum malum voluntatis suae remittuntur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quae.

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4. significantur

5. a spiritibus malis faciunt illi

6. The Manuscript deletes illorum and inserts eorum.

7. The Manuscript inserts Divinorum.

8. ut primum illuc veniunt

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. See Appendix Volume for a primary but deleted ending of this number

11. autem

12. The Manuscript inserts ut prius.

13. ipsi

14. credunt

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts apud tales.

17. pro

18. foret

19. simulare bona, hoc est, aliud agere et aliud loqui, quam velle et cogitare, inde est quod talia illis auferantur, ne ii in ipsam suam naturam remittantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.