Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4311

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4311. Quod in sensu interno historico per ‘quia vidi Deum facies ad facies et liberata anima mea’ significetur quod repraesentative praesens, constat ex significatione ‘videre Deum facies ad facies’, cum illa praedicantur de statu in quo fuerunt posteri Jacobi, quod sit quod Dominus esset repraesentative praesens, nam ‘videre Deum facies ad facies’ in externa forma et corporeo visu, non est videre Ipsum praesentem, n. 4299; quod non praesens fuerit, sicut apud illos qui regenerati sunt, et inde in amore spirituali et fide, patet ab illis quae de 1 gente illa, n. 4281, 4288, 4290, 4293 dicta sunt quod nempe in cultu externo fuerint, et non simul in interno, seu quod idem, quod in amore corporeo et mundano, et non in spirituali et 2 caelesti; apud tales Dominus nusquam aliter praesens potuit esse quam repraesentative;

[2] quid sit repraesentative praesens esse, paucis dicendum: homo qui in amore corporeo et mundano est et non simul in amore spirituali aut 3 caelesti, apud se non alios spiritus habet quam malos, etiam cum in sancto externo est; boni enim spiritus apud talem nequaquam adesse possunt, nam percipiunt ilico in quali amore homo est; est sphaera quae exhalatur ab interioribus ejus 4 , quam percipiunt spiritus tam manifeste sicut homo odoratu tetra et foeda quae circum eum in aere volitant; gens illa de qua hic agitur, in tali statu quoad bonum et verum, seu quoad amorem et fidem fuit; ut tamen usque repraesentativum Ecclesiae agerent, miraculose a Domino providebatur ut cum in sancto externo essent, et quoque tunc circumfusi malis spiritibus, sanctum tamen usque in quo erant, elevaretur in caelum, at hoc per spiritus bonos et angelos non intra illos sed extra illos, nam intra illos non nisi quam vacuum aut spurcum fuit 5 ; quapropter non dabatur communicatio cum ipso homine sed cum ipso sancto in quo erant cum 6 statuta et praecepta, quae omnia repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini erant, agerent 7 ; hoc significatur per quod Dominus apud illam gentem repraesentative praesens esset: aliter vero est Dominus praesens apud illos intra Ecclesiam qui in amore spirituali et inde in fide sunt, apud hos sunt spiritus boni et angeli non modo in externo cultu sed etiam simul in interno, quare apud hos datur communicatio caeli cum ipsis, influit enim Dominus per caelum per interna eorum in externa; his prodest in altera vita sanctum cultus, non autem illis.

[3] Similiter se habet cum sacerdotibus et presbyteris qui sancta praedicant et tamen male vivant et male credunt; apud eos nec sunt boni spiritus sed mali, etiam cum in cultu in externa forma sancto apparente sunt, est enim amor sui et mundi seu amor ad aucupandos honores, adque 8 captandum lucrum, et propter illa famam, quae accendunt illos et sistunt affectationem 9 sancti, quandoque usque adeo ut nihil simulatum appercipiatur 10 , et tunc nec credatur ab ipsis; cum tamen in medio malorum spirituum sunt, qui in simili tunc statu sunt, ac aspirant et inspirant; quod mali spiritus in tali statu possint esse, et quod sint cum in externis sunt, et sufflaminantur ab amore sui et mundi, ex multiplici experientia mihi scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in illis quae ad finem capitum sequuntur; illi nec communicationem habent tum caelo apud se, sed qui audiunt et capiunt verba ab ore illorum, si in pio et sancto interno sunt, habent; nam nihil refert a quo vox boni et veri effluit, modo non vita illis manifeste scelerata sit, nam haec scandalizat.

[4] Quod gens ex Jacobo talis fuerit, nempe quod circumfusa malis spiritibus, et tamen Dominus apud illos 11 repraesentative praesens fuerit 12 , constare potest a pluribus locis in Verbo, nihil enim minus quam Jehovam corde 13 coluerunt, nam ut primum 14 miracula deerant, ilico ad alios deos se verterunt et idololatrae facti sunt, quod manifestum indicium fuit quod alios deos corde coluerint, et Jehovam modo ore confessi sint, et quidem solum ob causam ut maximi essent et supereminerent omnibus gentibus circumcirca; quod populus ille corde coluerit idolum Aegyptiacum, et modo ore confessi Jehovam ob miracula, et inter eos ipse Aharon, patet luculenter a vitulo aureo quem Aharon illis fecit, et hoc post mensem dierum postquam tanta miracula viderunt in monte Sinai, praeter quae viderunt 15 in Aegypto, de quibus Exod. xix; quod Aharon etiam talis fuerit, dicitur manifeste in eodem capite, vers. 2-5, et imprimis vers. 35; praeter a multis aliis locis de quibus apud Mosen, in libro Judicum, in Libris Samuelis, et in Libris Regum.

[5] Quod 16 solum in externo cultu, non autem in aliquo interno fuerint, patet etiam inde quod prohiberetur 17 illis ne accederent ad montem Sinai cum Lex promulgabatur 18 , et si tangerent montem, quod moriendo morituri essent, Exod. 19:11-13; 20:16 [KJV 19]; causa erat quia internum eorum erat immundum: etiam apud eundem,

Quod Jehovah habitaret cum illis in medio immunditiarum eorum, Lev. 16:16: qualis fuit gens illa, etiam constat ex cantico Mosis, Deut. 32:15-43; et a pluribus locis apud Prophetas: inde sciri potest quod apud illam gentem non fuerit aliqua Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae; et quod Dominus apud illam modo repraesentative praesens fuisset;

[6] videantur etiam quae prius de illis 19 allata sunt, nempe quod apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae fuerit, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288: quod repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institutum fuerit quam postquam prorsus quoad sanctum internum vastati essent, et quod alioquin profanavissent sancta, n. 20 3398, 4289: quod cum in statutis permanserunt, repraesentare possent, non autem cum ab illis deflexerunt, n. 3881 f. : quod ideo stricte tenerentur in ritualibus, et quod ad illa adigerentur per media externa, n. 3147, 4289: ut repraesentativum Ecclesiae agerent, quod cultus eorum factus sit externus absque interno, n. 4281: quod etiam ideo interiora Ecclesiae illis non detecta fuerint, n. 301-303, 2520, 3398, 3479, 3769: quod tales fuerint ut prae aliis in sancto externo potuerint esse, absque interno, n. 4293 et quod ideo ad hunc diem conservati sint, n. 3479 quod sanctum externum eos quoad animas nihil afficiat n. 3479.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts prius and places de gente illa after 4293

2. aut

3. et

4. illo

5. nihil boni fuit, sed vel spurcum vel vacuum

6. The Manuscript inserts secundum.

7. The Manuscript has viverent and altered to agerent.

8. atque, in the First Latin Edition

9. affectionem, in the First Latin Edition

10. percipiatur

11. illam

12. fuisset

13. The Manuscript inserts ex.

14. plurimum, in the First Latin Edition

15. prius

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. prohibitum

18. promulgaretur

19. his

20. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2520

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2520. Et dixit, Domine, num gentem etiam justam occides? quod significet num bonum et verum doctrinae exstingueretur, constat a significatione ‘gentis’ quod sit bonum, de qua n. 1259, 1260, 1416; et quia praedicatur de ‘gente Abimelechi’, per quem significantur doctrina fidei, per ‘gentem justam’ hic intelligitur tam bonum quam verum, utramque enim est doctrinae.

[2] Quod haec dicta sint ex zelo affectionis seu amoris erga universum genus humanum, patet; amor ille cogitationes Domini, cum adhuc in humano materno fuit, dirigebat; et tametsi percipiebat ex Divino quod doctrina fidei non nisi 1 e origine caelesti sit, usque tamen ut consuleretur generi humano, quod non recipit aliquid cujus non aliquam ideam ex rationali suo habere potest, ideo dictum, ‘Num gentem etiam justam occides?’ quo significatur, Num bonum et verum doctrinae exstingueretur? Quod homo non recipiat aliquid cujus non aliquam ideam ex rationali si habere potest, constare potest ab ideis quas homo fovet de arcanis Divinis; semper iis 2 aliqua idea ex mundanis aut analogis mundanorum adhaeret, per quam retinetur in memoria, et per quam reproducitur in cogitationem, nam homo absque idea ex mundanis nihil usquam cogitare potest; ideo si vera nude 3 ex Divina origine proponerentur, nusquam reciperentur, sed 4 excederent omnem ejus captum, ita quoque fidem, maxime eorum qui in externo cultu sunt:

[3] haec ut illustrentur, sint haec exempla 5 : Ipsum Divinum non potest esse nisi in Divino, ita non nisi quam in Divino Humano Domini, et per hoc apud hominem; rationale si consuleretur, diceret quod Ipsum Divinum possit esse in humano cujusvis: adhuc, quod non sit aliquod sanctum quod non procedit a Domino, ita a Divino quod unum; rationale si consuleretur, diceret quod etiam aliunde:

[4] adhuc, quod homo non vivat ex se, non bonum faciat ex se, non 6 verum credat ex se, immo non cogitet ex se, sed bonum et verum ex Domino, malum autem et falsum ab 7 inferno; et quod magis, infernum 8 , hoc est, qui in inferno, nec cogitant a se, sed recipiunt ita bonum et verum Domini; rationale si consuleretur, haec rejiceret quia non caperet: tum quod nullus remuneretur propter quod faciat bonum et doceat verum, et quod externum nihil faciat sed internum, quantum affectionis boni sit in facere bonum et quantum inde affectionis veri in docere verum, et hoc quantum non ex se: ita in mille aliis.

[5] Quia rationale humanum tale est, ideo locutum est in Verbo secundum hominis captum, etiam secundum genium; ideo 9 est quod alius sit sensus Verbi internus quam est ejus litteralis; quod satis constare potest a Verbo Veteris Testamenti, ubi pleraque dicta sunt secundum captum et genium populi qui tunc vivebat; idcirco tam pauca ut vix aliqua, de vita post mortem, de salute aeterna, deque interno homine; talis enim erat populis Judaicus et Israeliticus, apud quem tunc Ecclesia, ut si illa detegerentur, non solum non intelligerent, sed etiam subsannarent; similiter si iis detectum fuisset quod Messias seu Christus venturus ad salvandum animas eorum in aeternum, hoc quoque ut nullum rejecissent, sicut etiam ab eadem gente constare potest hodie, coram qua si adhuc nominatur internum aut spirituale, ac Messias quod non rex erit maximus in terra, irridetur; haec causa fuit quod Dominus similiter ac Prophetae passim locutus sit, et cetera per parabolas, ut Ipse dicit apud Matthaeum, Jesus dixit, Per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, 13:13;

‘videntes et audientes’ sunt ii qui intra Ecclesiam, qui tametsi vident et audiunt, usque non intelligunt: et apud Johannem, Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem illos, 12:40;

quod ‘se converterent et sanarentur’ involvit quod usque dein rejicerent, et sic profanarent, quod secum habet damnationem aeternam, videatur n. 301-303, 582, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426; sed usque Dominus interiora Verbi multis in locis detexit, at solum pro sapientibus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quam.

2. The Manuscript inserts de.

3. The Manuscript has nuda.

4. The Manuscript has quia.

5. The Manuscript has pro exemplo.

6. The Manuscript has nec.

7. The Manuscript has ex.

8. The Manuscript deletes infernum.

9. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.