Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Bible

 

Deuteronomium 27:21

Studie

       

21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9216

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9216. ‘In qua dormiat’: quod significet quietem super illis, constat ex significatione ‘dormire’ quod sit quiescere, hic super sensuali externo, quod significatur per ‘vestem’, n. 9212, nam dicitur ‘vestis in qua dormiat’. Quomodo intelligendum est quod interiora quietem habeant super sensuali, dicetur: sensuale est ultimum vitae hominis, ut supra ostensum est; quod ultimum est, hoc continet omnia interiora et est commune eorum, nam in illud desinunt ac ita super quo quiescunt; sicut pro exemplo cutis, quae ultimum tegumentum corporis est, in 1 illam desinunt interiora corporis, quia continet illa, ita quoque quiescunt super illa; similiter in corpore peritonaeum, hoc quia continet viscera abdominis, etiam haec quiescunt super illo, 2 et quoque nexum communem 3 habent cum illo; pariter pleura respective ad viscera thoracis.

[2] Similiter se habet cum omnibus quae ipsius vitae hominis sunt, prout cum illis quae se referunt ad intellectuale ejus et quae ad voluntarium; haec quoque succedunt ordine ab interioribus ad exteriora; exteriora sunt scientifica cum eorum amoenis, et extrema sunt sensualia quae communicant cum mundo, 4 per visum, auditum, gustum, olfactum, et tactum; super his quiescunt interiora, nam in illa desinunt; haec sunt quae in sensu spirituali significantur per 'tegumentum' 5 seu ‘vestem in qua dormiat’. Quod sensualia sint ‘vestis’ aut ‘tegumentum’, est ex correspondentiis, nam, ut supra n. 9212 dictum est, spiritus et angeli apparent 6 vestibus induti secundum vera fidei eorum, splendentibus qui in veris ex bono sunt, prout angeli ad sepulcrum Domini, Luc. 24:4; Matth. 28:3, et quoque byssinis albis, prout illi de quibus in Apocalypsi 19:14, ac vestibus varii coloris alii.

[3] Praeterea sciendum 7 quod omnia et singula a primo seu intimo progrediantur successive ad sua ultima, et ibi quiescunt; etiam 8 priora seu interiora cum ultimis 9 in successivo ordine nexum habent; quapropter si ultima disparantur, etiam interiora dissipantur; inde quoque sunt tres caeli; intimum seu tertium caelum influit in medium seu secundum caelum, medium seu secundum caelum influit in primum seu ultimum caelum, hoc iterum influit apud hominem 10 , inde humanum genus est ultimum in ordine, in quod desinit et in quo quiescit caelum; quapropter Dominus ex Divino Suo semper providet ut apud genus humanum Ecclesia sit in qua sit verum Divinum revelatum, quod in nostra tellure est Verbum; per hoc datur continens nexus humani generis cum caelis; inde est quod singulis Verbi sensus internus insit, qui pro caelo, qui talis est ut conjungat mentes angelicas mentibus humanis vinculo tam stricto ut unum agant; inde iterum patet quomodo se habet cum quiescentia interiorum super ultimis.

Poznámky pod čarou:

1. ea quiescunt omnia quae in corpore sunt

2. etiam

3. habet cum illis

4. prout illa quae immediate ex visu, auditu, gustu, olfacto et tactu sunt

5. et

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts est.

8. The Manuscript inserts ordine.

9. successive

10. The Manuscript inserts, ac desinit in illum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.