Bible

 

Exodus 1:10

Studie

       

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6647

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6647. ‘Et filii Israelis fructificabantur et producebantur’: quod significet quod vera Ecclesiae crescerent quoad bonum, constat ex 1 repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, et quod sint Ecclesia, n. 6637; ex significatione ‘fructificari’ quod sit crescere quoad bonum, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847, 3146; et ex significatione ‘produci’ quod sit derivatio ulterior; cum enim Ecclesia apud hominem instaurata est, tunc bonum continue crescit et derivatur tam in interno quam quoque versus externum, et inibi. Quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt bonum crescat per vera, prius saepe ostensum est; nam homo Ecclesiae spiritualis non perceptionem habet, sicut homo Ecclesiae caelestis quare nec scit quid bonum Ecclesiae seu spirituale, nisi per vera; quapropter cum homo illius Ecclesiae regeneratur, vera excitantur a Domino per angelos qui apud illum, et inde in bonum ducitur cum autem ille homo regeneratus est, tunc simul et verum et bonum excitantur, et sic ducitur 2 ; sed apud 3 hominem spiritualis Ecclesiae, tale est bonum quale est verum, et 4 inde talis conscientia, quae 5 ei est' sicut perceptio, secundum quam vivit.

Poznámky pod čarou:

1. significatione

2. The Manuscript inserts a Domino.

3. illum

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.