Bible

 

Exodus 18:8

Studie

       

8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8666

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8666. ‘Et venerunt in tentorium’: quod significet sanctum unionis, constat ex significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 4128, ita sanctum unionis, quia amor est unio; inde ‘venire in tentorium’ est ex sancto amore uniri. Agitur in hoc versu de unione Divini Boni cum 1 vero Divino, et quia omnis unio fit primum per influxum unius in alterum ac inde perceptionem, dein per applicationem, tum per immissionem, postea per conjunctionem; idcirco primum describitur influxus et inde perceptio, n. 8660, dein applicatio, n. 8662, tum immissio, n. 8663, postea conjunctio, n. 8664, demum unio per amorem 2 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes Vero Divino and inserts Divino Vero.

2. The Manuscript inserts, quae per venire in tentorium significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.