Bible

 

Exodus 18:3

Studie

       

3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8712

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8712. ‘Et ponas 1 illos principes millenorum’: quod significet primaria quae in primo gradu sub vero 2 immediato a Divino, constat ex significatione ‘principum’ quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic vera ex bono, quia principes illi 3 essent sub Moscheh, per quem repraesentatur verum Divinum procedens a Divino Bono, hoc est, a Domino; et ex significatione ‘millenorum’ quod sint qui in primo gradu; per ‘mille’ enim significantur multi, seu in sensu abstracto multa, et ubi multa, seu qui multis praesunt, et inde in digniore gradu sunt quam qui paucis, hic itaque qui in primo gradu, nam qui in inferiore gradu, erant principes centenorum, quinquagenorum, et decadum; quod ‘mille’ in sensu interno non sint mille sed multi aut multa, videatur n. 2575.

Poznámky pod čarou:

1. See page 120, note 2, which reads: Hebrew (alehem) = super illos which the Manuscript had but altered to ex illis compare Arcana Coelestia 8696, 8712

2. immediate, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. The Manuscript deletes essent and inserts erunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.