Bible

 

Exodus 18:25

Studie

       

25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8661

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8661. ‘Ego socer tuus Jethro [venio ad te], et uxor tua, et duo filii ejus cum illa’: quod significet bona Divina in ordine, constat ex repraesentatione ‘Jethronis soceri Moschis’ quod sit Divinum Bonum, de qua n. 8643, 8644, ex repraesentatione ‘Zipporae uxoris Moschis’ quod sit inde bonum conjunctum vero Divino, de qua n. 1 8647, et ex repraesentatione ‘filiorum ejus’ quod sint bona veri, de qua n. 2 8649-8651, ita sunt bona in ordine. Bona in ordine sunt bona interiora et exteriora in ordine successive secundum gradus, de 3 quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, 4 5145, 5146, 8603.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. quo ordine

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4154

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4154. ‘Et exivit e tentorio Leae, et venit in tentorium Rachelis’: quod significet sanctum illius veri, constat ex illis quae mox supra dicta sunt. Cum veris se habet, sicut cum bonis, quod exteriora et interiora sint; est enim internus homo et externus; interni hominis bona et vera sunt quae vocantur bona et vera interna, et 1 externi hominis bona et vera dicuntur bona et vera externa; interni hominis bona et vera sunt triplicis gradus qualia sunt in tribus caelis; externi hominis bona et vera etiam sunt triplicis gradus et correspondent internis; sunt enim bona et vera media inter internum et externum hominem, seu mediantia, nam absque mediis seu mediantibus non datur communicatio; sunt bona et vera propria 2 naturalis hominis quae bona et vera externa appellantur; et sunt quoque bona et vera sensualia quae sunt corporis, ita extima; haec bona et vera triplicis gradus pertinent ad externum hominem et correspondent totidem bonis et veris interni hominis, ut dictum, de quibus, ex Divina Domini Providentia, alibi:

[2] bona et vera cujusvis gradus inter se distinctissima sunt, et minime confunduntur; quae interiora sunt, sunt componentia, et quae exteriora, sunt composita; haec tametsi inter se distinctissima sunt, usque non apparent homini ut distincta; qui sensualis homo est, non videt aliter quam quod omnia interiora, immo ipsa interna, sint modo sensualia, ex sensualibus enim videt, ita ab extimis; ab extimis [videri] interiora nusquam possunt, sed extima ab interioribus; qui naturalis homo est, hoc est, qui ex scientificis cogitat, is non aliter scit quam quod naturalia ex quibus cogitat, sint intima, cum tamen sunt externa; interior homo, qui ex analyticis detectis 3 ex scientificis naturalibus judicat et concludit, 4 similiter credit quod illa intima hominis sint, quia ut intima ei apparent, sed usque sunt infra rationale ita respective ad genuina rationalia sunt exteriora seu inferiora; ita se habet cum captu hominis; sunt haec de quibus nunc dictum, naturalis seu externi hominis in triplici gradu 5 ; sed illa quae sunt interni hominis, etiam in triplici gradu, 6 ut dictum, sunt, qualia 7 in tribus caelis. Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quomodo se 8 habet cum veris quae significantur per teraphim, quod non inventi sint 9 in tentoriis Jacobi, Leae et ancillarum 10 , sed in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris. Omne verum quod a Divino, est in sancto, nam non aliter 11 potest esse quia verum quod a Divino, est sanctum; sanctum dicitur ab affectione, hoc est, ab amore qui a Domino influit et facit ut homo afficiatur vero.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has at

2. The Manuscript deletes propria, and inserts ipsissima.

3. The Manuscript has deductis

4. The Manuscript inserts is.

5. The Manuscript inserts sunt.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts sunt.

8. The Manuscript inserts res.

9. The Manuscript has inventa sunt

10. The Manuscript inserts hoc est, in sanctis illorum.

11. The Manuscript has alibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.