Bible

 

Exodus 18:14

Studie

       

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8676

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8676. ‘Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum’: quod significet misericordiam erga illos qui in bono veri et vero boni, constat ex significatione ‘eripere’ quod sit liberatio, ut nunc supra n. 8675, ex significatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui per falsa infestarunt, de qua etiam supra n. 8668, et ex repraesentatione ‘Israelis’, qui hic ‘populus Jehovae’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 8645, ita qui in bono veri et vero boni, n. 1 7957, 8234; quod ex misericordia Domini, est quia dicitur ‘benedictus Jehovah Qui eripuit’, et per ‘benedictus Jehovah’ significatur quod ab Ipso omne bonum ex Divino Amore Ipsius, n. 8674; Divinus Amor, ex quo bonum homini qui est in statu miseriae, quia totus ex se in malo et in inferno, est misericordia.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.