Bible

 

Exodus 17:14

Studie

       

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8559

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8559. ‘Secundum profectiones’: quod significet secundum vitae ordinem ad caeli vitam accipiendam, constat ex significatione ‘profectionum’ quod sint progressivum vitae spiritualis, de qua mox supra n. 8557, ita vitae illius ordo, n. 1293; quod sit ad caeli vitam 1 accipiendam, est quia ea vita donatur homini a Domino per tentationes, quae describuntur per profectiones filiorum Israelis in deserto. Vita caeli est duci a Domino per bonum; 2 ut ad illam vitam veniat homo, 3 implantabitur bonum per verum, hoc est, charitas per fidem; quamdiu 4 hoc fit, homo in via ad caelum est, sed nondum in caelo; utque tunc vera quae fidei confirmentur, et quoque conjungantur bono, mittitur homo in tentationes, nam hae sunt media conjunctionis boni et veri; 5 cum itaque homo in bono est, hoc est, in affectione faciendi bonum propter bonum, ita propter proximum, tunc 6 in caelum elevatur, est enim in ordine caeli, et per bonum a Domino ducitur; ex his constare potest quid 7 intelligitur per vitam caeli.

Poznámky pod čarou:

1. accipiendum

2. antequam ad illam vitam pervenit

3. implantandum est

4. homo in hoc statu est,

5. The Manuscript inserts quae.

6. in ordine coeli est, ac in coelum elevatur, nam tunc ducitur per bonum a Domino

7. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.