Bible

 

Exodus 16:7

Studie

       

7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8455

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8455. ‘Fuit positio roris circum castra’: quod significet verum pacis adjungens se, constat ex significatione ‘roris’ quod sit verum pacis, de qua n. 3579; causa quod ‘ros’ sit verum pacis, est quia mane descendit de caelo et apparet super 1 virecta sicut tenue imbris, et quoque prae imbre recondit aliquid dulcis 2 seu jucundi, unde gramen et seges agri laetantur, 3 et mane est status pacis, n. 2780; quid pax, videatur n. 2780, 3696, 4681, 5662, quod nempe se habeat sicut aurora in terra, quae animos universali jucundo laetificat; et verum pacis est sicut lux aurorae; hoc verum, quod vocatur verum pacis, est ipsum Divinum Verum in caelo a Domino, ac 4 afficit universaliter omnes qui ibi, et facit ut caelum sit caelum; pax enim 5 in se habet confidentiam in Dominum, quod Ipse regat omnia ac provideat omnia, et quod ad finem bonum ducat; cum homo in 6 fide horum est, tunc in pace est, nam tunc nihil timet, et nulla sollicitudo de futuris illum 7 inquietum reddit; in 8 hunc statum venit homo quantum in amorem in Dominum;

[2] statum pacis aufert omne malum, imprimis confidentia sui; creditur quod 9 malus in pace sit, cum in laeto et tranquillo 10 , ex eo quod omnia ei succedant; sed hoc non est pax, 11 est jucundum et tranquillum cupiditatum, quod mentitur 12 statum pacis, at 13 id jucundum, quia oppositum est jucundo pacis, vertitur in altera vita in 14 injucundum, tale enim latet intus in illo; 15 in altera vita exteriora successive evolvuntur usque ad intima, pax est intimum in omni jucundo, etiam in injucundo apud hominem qui in bono est; quantum itaque is exuit externum, tantum revelatur status pacis, et tantum afficitur fausto, beato, et felici, cujus origo est ab Ipso Domino.

[3] De statu pacis qui in caelo, dici potest quod sit talis ut 16 nullis verbis describi queat, nec per ullam ideam ex mundo venire in cogitationem et perceptionem hominis, quamdiu est in mundo; est 17 super omnem sensum tunc; tranquillum animi, contentum, et laetum ex successibus, nihil 18 sunt respective, nam haec afficiunt modo externa, at pax afficit omnium intima, primas substantias, et substantiarum principia apud hominem, et inde se derivat et effundit in substantiata et principiata, ac ea afficit amoeno, et idearum origines, proinde 19 fines vitae hominis fausto et felici; 20 et sic mentem hominis facit caelum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ac jucundum

3. nam

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. secum

6. hac fide

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts homo etiam.

10. The Manuscript inserts est.

11. The Manuscript inserts sed.

12. jucundum

13. hoc

14. The Manuscript inserts merum.

15. The Manuscript inserts nam.

16. nusquam

17. supra

18. The Manuscript inserts prorsus.

19. The Manuscript inserts ipsos.

20. ac inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.