Arcana Coelestia # 8540
8540. ‘Et omer decima pars ephae’: quod significet boni quantum tunc, constat ex significatione ‘omeris’, quia erat decima pars ephae, quod sit quantum satis; per ‘decem’ enim significatur plenum, n. 3107, inde per ‘decimam partem’ quantum satis, n. 8468; et ex significatione ‘ephae’ quod sit bonum; quod ‘ephah’ sit bonum, est quia per illam et per homerem mensurabantur sicca quae inserviebant cibo, sicut triticum, hordeum, similago, et per illa quae cibi sunt, significantur bona; 1 et per bathum et per hin mensurabantur liquida quae inserviebant potui, inde per has mensuras 2 significantur vera; continens hanc significationem accipit a 3 contento.
[2] Quod ‘ephah’ pro mensura 4 fuerit, patet ex his locis:
apud Moschen, Ephah justitiae, et hin justitiae, erit vobis, Lev 19:36:
5 apud Ezechielem,
6 Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae, erit vobis, 45:10:
apud eundem,
Ephae et bathi mensura una, quia decima homeris ephah, 45:11:
pariter pro mensura apud Amos, 8:5.
[3] Quod ‘ephah’ sit bonum, patet 7 ex locis ubi de minha agitur, ad quam farina seu similago definiebatur per epham, ut Lev. 5:11; Num. 5:15, 28:5; Ezech. 45:24, 46:7, 11; et ‘minha’ significat bonum n. 4581; et quoque ex hoc apud Sachariam, Angelus loquens in me dixit ad me, Tolle, quaeso, oculos, quid exit hoc? et dixi, Quid hoc? dixit, Haec ephah exiens; dixit porro, Hoc oculus eorum in omni terra; et ecce talentum plumbi sublatum est, simulque mulier haec sedens in medio ephae; 8 tum dixit, Haec malum; et projecit illam in medium ephae, et projecit lapidem plumbi super os ejus; et sustuli oculos meos et vidi, cum ecce duae mulieres exeuntes, et ventus in alis illarum; illis 9 alae binae sicut alae ciconiae, et sustulerunt epham inter terram et inter caelum; et dixi ad angelum loquentem in me, Quo illae abducunt epham? qui dixit ad me, Ad aedificandum illi domum in terra Schinear; et praeparabitur, et manebit ibi super sede sua, 5:5-11;
[4] haec quid significant, nemo usquam scire potest nisi ex sensu interno et nisi inde sciat quid ‘ephah’, quid ‘mulier in medio ejus’, quid ‘lapis plumbi super os ephae’, 10 tum quid ‘Schinear’; ex evolutis singulis liquet quod significetur profanatio quae illo tempore in Ecclesia, per ‘epham’ enim significatur bonum, per ‘mulierem’ malum, ut aperte ibi dicitur, per ‘lapidem plumbi’ falsum mali occludens, ‘lapis’ enim est verum externum, et inde in opposito sensu falsum, n. 643, 1298, 3720, 6426, et ‘plumbum’ est malum, n. 8298; ita per ‘mulierem in medio ephae, super cujus ore lapis plumbi’ 11 significatur malum in bono 12 occlusum falso, quod idem est cum profano, nam profanum 13 est malum conjunctum bono, n. 6348; ‘duae mulieres tollentes epham inter terram et caelum’ sunt Ecclesiae, n. 252, 253, per quas profanum 14 relegatum est; ‘Schinear’, quo mulier in ephah abducta, est cultus externus in quo intus profanum, n. 1183, 1292.
Poznámky pod čarou:
1. at
2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
4. sit
5. The Manuscript inserts et.
6. These two quotations are transposed in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.
7. The Manuscript inserts etiam.
8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
9. enim
10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
11. significetur
12. inclusum
13. fit ex malo mixto cum bono
14. ejectum
Arcana Coelestia # 253
253. Ex proprio caelesti et angelico Ecclesia in Verbo vocatur mulier, ut et uxor, tum sponsa, virgo, filia: quod dicatur mulier, in Apocalypsi, Mulier circumdata solem, et lana sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim; ... et quod draco persecutus mulierem quae pepererat masculum, 12:1, 4, 5, 13;
ubi per ‘mulierem’ intelligitur Ecclesia; per ‘solem’ amor; per ‘lunam’ fides; per ‘stellas’ veritates fidei, ut prius; quae mali spiritus odio habent et omni opera persequuntur. Quod mulier, ut et uxor, apud Esaiam,
Quia Maritus 1 tuus Factor tuus, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam quasi mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et uxorem adolescentiarum, 54:5, 6;
ubi Maritus Factor in plurali quodam, quia proprium simul; ‘mulier relicta’ et ‘uxor adolescentiarum’ in specie pro Antiqua et Antiquissima Ecclesia: similiter apud Malachiam, Jehovah testificatus inter te, et [inter] uxorem adolescentiarum tuarum, 2:14.
Quod uxor et sponsa, in Apocalypsi, Vidi urbem sanctam Hierosolymam [novam] descendentem a Deo, e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo:... Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, 21:2, 9.
Quod virgo et filia, commune est apud Prophetas.
Poznámky pod čarou:
1. Literally in Schmidius, Mariti tui Factores tui.