Bible

 

Exodus 16:22

Studie

       

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8468

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8468. ‘Omerem ad caput’: quod significet quantum cuivis, constat ex significatione ‘omeris’ quod sit quantum satis, de qua sequitur, et ex significatione ‘ad caput’ quod sit 1 pro quovis. 2 Quod ‘omer’ sit quantum satis, est quia erat decima pars ephae, ut patet a versu ultimo hujus capitis, ac ‘decem’ significant plenum, n. 3107, inde ‘decima pars’ significat quantum satis, hic cuique, quod est ‘ad caput’; omer nominatur solum in hoc capite, alibi homer, qui erat mensura continens decem ephas, ac inde significabat plenum, ut apud Hoscheam,

Comparavi mulierem adulteram per quindecim argenti, et homerem hordeorum, et semihomerem hordeorum, Hos. 3:2;

ibi per ‘mulierem adulteram’ intelligitur domus Israelis, in sensu spirituali Ecclesia 3 ibi, quae quod comparata sit pleno pretio significatur per ‘quindecim argenti’ et per ‘homerem hordeorum’; ‘quindecim argenti’ praedicantur de vero, et ‘homer hordeorum’ de bono:

[2] apud Ezechielem,

Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis; ephae et bathi mensura una erit, ad tollendas decimas homeris batho, et 4 decimam homeris ephah; juxta homerem erit mensura tua: haec sublatio quam tolletis, sexta ephae de homere tritici, de hordeis; et statutum olei bathus pro oleo, decima bathi de 5 coro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, 6 45:10, 11, 13, 14; ibi agitur de nova terra et de novo templo, per quae significatur regnum spirituale Domini; quisque videre potest quod ibi non erunt homer, nec ephah, nec bathus, nec corus, et quoque non 7 triticum, hordeum, oleum; 8 inde constat quod per illa significentur talia quae in dicto regno, quae quod sint spiritualia, patet, ita quae 9 vel ad bonum quod charitatis vel ad verum quod fidei 10 referuntur; homer praedicatur de bono, quia est mensura tritici et hordei, similiter ephah, at bathus 11 praedicatur de vero, quia 12 est mensura vini, 13 et quia etiam 12 est mensura olei, per quod significatur bonum amoris; dicitur quod bathus erit homeris sicut ephah, 14 quod est in sensu spirituali, quod omnia ibi 15 referentur ad bonum 16 , et quoque quod verum ibi erit bonum; et quod hoc dabitur plene, nam per homerem significatur plenum 17 :

[3] apud Esaiam,

Domus multae in devastationem erunt, magnae et pulchrae, ut non sit habitator, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homeris 18 faciet epham, 5:9, 10;

hic ‘decem jugera’ pro pleno et quoque pro multo, similiter ‘homer’, at ‘bathus’ et ‘ephah’ pro pauco, nam 19 cum decem sunt multum, 20 decima pars est paucum: apud Moschen,

Quod si de agro possessionis suae sanctificaverit vir Jehovae aestimatio tua juxta sementim ejus, sementis homeris hordei pro quinquaginta siclis argenti, Lev. 27:16;

ibi 21 ‘sementis homeris’ et quoque ‘quinquaginta sicli’ pro pleno aestimationis: quia ‘homer’ significat plenum, decem homeres significant nimium et superfluum, Num. 11:32.

Poznámky pod čarou:

1. ad quemvis

2. This is an amended version of a faintly deleted passage in the Manuscript; see Appendix Volume.

3. apud illam

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. unde patet

9. The Manuscript inserts se.

10. referunt

11. The Manuscript inserts et chorus.

12. sunt mensurae

13. at

14. hoc est,

15. se referent

16. The Manuscript inserts quod charitatis.

17. The Manuscript inserts, ita quantitas dabitur boni cuivis.

18. facient

19. sicut

20. The Manuscript inserts ita.

21. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.