Bible

 

Exodus 16:16

Studie

       

16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8478

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8478. ‘Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane’: quod significet quod non solliciti erunt de ejus acquisitione ex se, constat ex eo quod manna quovis mane daretur, et quod residuo 1 innascerentur vermes, per quae significatur quod Dominus quotidie provideat necessitates, et quod sic ex se de 2 illarum acquisitione non solliciti esse debeant; hoc quoque 3 intelligitur per panem quotidianum in Oratione Domini, et quoque per Domini verba apud Matthaeum, Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis aut bibituri, neque corpori vestro quid induituri: quid de indumentis solliciti estis? considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent: ne itaque solliciti sitis, 4 ut dicatis, Quid edemus? 5 aut, Quid bibemus? aut, Quo induemur? nam ista omnia gentes quaerunt; nonne Pater vester caelestis novit quod opus habeatis his omnibus? quaerite 6 primum regnum caelorum ejusque justitiam, tunc haec omnia adjicientur vobis; ne sitis igitur solliciti in crastinum, nam crastinus dies 7 curam habebit illorum quae illius sunt, 6:25-fin. ; pariter apud Luc. 12:11, 12, 22-31.

[2]. Quia in hoc versu et in sequente agitur in sensu interno de cura pro crastino, et quod illa cura non solum prohibita sit, sed etiam damnata; quod prohibita, significatur per quod de manna non residuum facerent ad 8 mane, et quod damnata, significatur per quod residuo innatus sit vermis, et id computruerit; qui rem non ultra quam ex sensu litterae intuetur, credere potest quod omnis cura pro crastino abjicienda sit, et sic quod necessitates quotidie ex caelo 9 exspectandae 10 ; sed qui rem altius quam ex littera intuetur, ut qui ex sensu interno, scire potest quid per curam 11 crastini intelligitur; non intelligitur cura comparandi sibi victum et amictum, et quoque facultates pro tempore venturo, nam non contra ordinem 12 est prospicere sibi et suis; sed illi curam crastini habent qui non sunt contenti sua sorte, qui non fidunt Divino sed sibi, quique spectant solum ad mundana et terrestria, et non ad caelestia; apud hos universaliter regnat sollicitudo de futuris, cupido possidendi omnia et dominandi super omnes, quae accenditur et crescit secundum incrementa, et tandem supra omnem modum; hi dolent si cupitis non potiuntur, et anguntur cum illorum jacturam faciunt; nec consolatio, nam tunc irascuntur contra Divinum; rejiciunt id una cum omni fidei, seque devovent; tales sunt apud quos cura crastini est.

[3] Aliter prorsus apud illos qui fidunt Divino; hi tametsi curam 13 pro crastino habent, usque tamen non habent, nam de crastino non cogitant cum sollicitudine, minus cum anxietate; aequo animo sunt sive potiantur cupitis sive non, ad jacturam nec dolent, sunt contenti sua sorte; si opulenti fiunt, non in opulentia ponunt cor; si ad honores evehuntur, non se aliis digniores spectant; si pauperes fiunt, nec contristantur; si viles conditione, non dejiciunt animum; sciunt quod illis qui fidunt Divino, omnia succedant ad 14 statum felicem in aeternum, et quod quae illis in tempore 15 eveniunt, usque ad illum conducant.

[4] Sciendum 16 quod providentia Divina sit universalis, hoc est, in singularissimis omnium, et quod qui in providentiae flumine 17 sunt 18 ferantur continue ad felicia, qualitercumque media apparent; et quod illi in providentiae flumine sint, qui fidunt Divino, Ipsique tribuunt omnia; et quod illi non in providentiae flumine sint, qui sibi solis fidunt, sibique tribuunt omnia, sunt enim in opposito, nam providentiam Divino derogant, et illam sibi vindicant; sciendum etiam quod quantum quis in providentiae flumine est, tantam sit in statu pacis, tum quantum quis in statu 19 pacis est ex bono fidei, tantum 20 in 21 pro videntia Divina sit; hi solum sciunt et credunt quod providentia Divina Domini sit in omnibus et singulis, immo in omnium singularissimis, 22 quae etiam videantur ostensa, n. 1919 fin. , 4329, 5122 fin, 23 5894 fin. , 6058, 6481-6486, 6490, 7004, 7007; et quod providentia Divina 24 spectet aeternum, n. 6491.

[5] At qui in opposito sunt vix volunt ut providentia nominetur, sed referunt omnia et singula ad prudentiam, et quae non ad prudentiam referunt ad fortunam aut casum; quidam ad fatum, quod non ex Divino sed ex natura educunt; illos simplices Vocant qui non sibi aut naturae omnia tribuunt. Ex his iterum constare potest quales illi quibus cura crastini, et quales illi quibus non cura crastini.

Poznámky pod čarou:

1. innasceretur vermis

2. illis solliciti non debuerint esse

3. significatur

4. The Manuscript inserts ita.

5. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. primo

7. curabit illa

8. crastinum

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts sint.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts Divinum.

13. crastini

14. felicitatem aeternam

15. contingunt, sive prospera sint sive non prospera

16. The Manuscript inserts enim.

17. est

18. ferantur altered to feratur

19. innocentiae

20. The Manuscript inserts sit in statu pacis ac.

21. Providentia Divina Domini sit altered to Providentiae flumine then deleted flumine

22. secundum illa quae ostensa sunt

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.