Arcana Coelestia # 8340
8340. ‘Et respondit illis Mirjam’: quod significet reciprocum, constat ex significatione ‘respondere’, cum agitur de glorificatione Domini per canticum, quod sit reciprocum; apud antiquos in cultu sacro etiam sollemne fuit cantare per choros, ut nempe unus aut aliqui essent qui responderent, per quae repraesentabatur reciprocum et responsum quale est Ecclesiae e caelo, et caeli a Domino; tale significatur apud Hoscheam, Ego respondebo et cantabo Ipsi, 14:9:
et apud Moschen, Tunc cecinit Israel canticum hoc, Ascende fons, respondete super eo, Num. 21:17.