Bible

 

Exodus 15

Studie

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8281

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8281. ‘Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore’: quod significet omnipotentiam Domini, quod ostensa, constat a significatione ‘dextrae Jehovae’ quod sit omnipotentia, de qua sequitur; et ex significatione ‘magnificata robore’ quod sit ostensa, nam Divina potentia per robur quo magnificatur ostenditur. Quod ‘dextra Jehovae’ sit omnipotentia, est quia per ‘manum’ in Verbo significatur potentia, et sic per ‘dextram’ eminens potentia; inde cum manus seu dextra dicitur de Jehovah, est Divina potentia seu omnipotentia; quod ‘manus’ et ‘dextra’ sit potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 6292, 6947, 7188, 7189, 7518, et cum praedicatur de Jehovah, quod sit omnipotentia, n. 3387, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153.

[2] Quod ‘dextra Jehovae’ sit Divina potentia seu omnipotentia, constat etiam a sequentibus his locis in Verbo:

apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris 1 potentiae et venientem super nubibus caeli, 26:64; Marcus 14:62:

2 apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris 1 virtutis Dei, 3 22:69:

tum apud Davidem,

Dictum Jehovae ad 4 Dominum meum, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum: Tu sacerdos in aeternum, juxta modum Malki-Zedechi; Dominus ad dextram Tuam, percussit in die irae reges, Ps. 110:1, 4, 5; Matth. 22:43, 44 5 .

Qui non scit quod ‘dextra’, cum dicitur de Jehovah, 6 significet omnipotentiam, non potest aliam ideam ex his Domini verbis capere quam quod Dominus 7 sedebit ad dextram Patris Sui, ac dominium 8 habebit sicut is qui ad dextram regis in terra sedet; sed sensus internus instruit quid in illis locis per ‘sedere ad dextram’ intelligitur, quod nempe omnipotentia Divina; inde quoque dicitur ‘sedere a dextris potentiae’ et ‘a dextris virtutis Dei’.

[3] Quod Dominus sit Cui omnipotentia, patet, nam de Domino dicitur, et per Dominum apud Davidem intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque per ‘Filium hominis’ apud Evangelistas; Divinum enim Verum est cui omnipotentia ex Divino Bono; quod Divino Vero sit omnipotentia, videatur n. 6948, 8200; in genere quod potentia sit veri ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 6344, 9 6423; et quod inde ‘manus’ praedicetur de vero, n. 3091, 4931, et quod ‘Filius hominis’ sit Divinum Verum procedens a Domino, n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[4] Potentia Divina seu omnipotentia per ‘dextram’ etiam in sequentibus locis significatur:

apud Davidem,

Nunc novi quod salvet Jehovah Unctum Suum; respondent Ipsi in caelo, per virtutes salutis dextrae Suae, Ps. 20:7 [KJV Ps. 20:6]:

apud eundem,

Jehovah, respice e caelis, et vide, et visita vitem hanc, et 10 surculum quem plantavit dextra Tua, super filium, confortaveras Tibi, Ps. 80:15, 16 [KJV Ps. 80:14, 15]:

apud eundem,

Tibi brachium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. 89:14 [KJV Ps. 89:13]:

apud eundem,

Robur meum et canticum Jah, factus est mihi in salutem; vox jubili et salutis in tentoriis justorum, dextra Jehovae fecit fortitudinem, dextra Jehovae exaltata, dextra Jehovae fecit fortitudinem, Ps. 118:14-16;

[5] in his locis ‘dextra Jehovae’ pro omnipotentia, et in supremo sensu pro Domino quoad Divinum Verum; 11 hoc manifestius alibi apud Davidem,

Sit manus Tua, Jehovah, pro viro dextrae Tuae, pro filio hominis, confortasti Tibi, Ps. 80:18 [KJV Ps. 80:17];

‘vir dextrae Jehovae et filius hominis’ pro Domino quoad Divinum Verum:

apud eundem,

Tu manu Tua expulisti gentes, non gladio suo possederunt terram, et brachium illorum non servavit illos, sed dextra Tua, et brachium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. 44:3, 4 [KJV Ps. 44:2, 3];

‘lux facierum Jehovae’ est Divinum Verum ex Divino Bono, ita quoque ‘dextra’ et ‘brachium’: 12 et apud Esaiam,

Juravit Deus per dextram Suam, et per brachium roboris Sui, 62:8;

hic quoque ‘dextra Dei’ et ‘brachium roboris Ipsius’ pro Domino quoad Divinum Verum, Jehovah enim seu Dominus non per alium jurat quam per Se, n. 2842, ita per Divinum Verum, nam hoc 13 est Ipse, quia 14 ab Ipso;

[6] inde est quod in Verbo passim Dominus non modo dicatur ‘dextra’ et ‘brachium Jehovae’ sed etiam ‘robur’ per quod confringit hostes, et quoque ‘malleus’, ut apud Jeremiam 51:19-21 seq. Dominus etiam in mundum venit, et ibi Divinum Verum factus, ac postea Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, ut omnia mala et falsa includeret infernis, ac 15 bona et vera colligeret in caelos, ac ibi in 16 Divinum ordinem illa disponeret. Ex his nunc constat quod per ‘dextram Jehovae’ in Verbo significetur omnipotentia, quae Divino per Divinum Verum. Quod ‘dextra’ sit 17 eminens potentia trahit inde originem, quia illi qui in Maximo Homine seu caelo 18 referunt humeros, brachia, et manus, sint qui potentes sunt ex vero quod ex bono, hoc est, ex fide quae ex amore, n. 4931-4937, 7518.

Poznámky pod čarou:

1. Greek (dynamis)

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. sit

8. habiturus

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts quoque.

12. ut quoque

13. The Manuscript inserts etiam.

14. The Manuscript inserts procedit.

15. vera et bona

16. coeli

17. omnipotentia

18. The Manuscript places this after manus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7518

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7518. ‘Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum’: quod significet potentiam, quantum recipi posset, datam, constat a significatione ‘pugnorum’ seu ‘volarum’ quod sint potentia; quod ‘pugni’ seu ‘volae’ sint potentia, est quia ‘manus’ significat illam, de 1 qua infra; quantum recipi potest significatur per ‘plenitudinem’. Quod significationem ‘pugnorum’ seu ‘volarum’ attinet, sciendum quod brachia in Maximo Homine correspondeant potentiae; inde non solum ipsa brachia 2 significant potentiam, sed etiam 3 humeri, tum quoque manus, usque ad digitos; quod brachia 4 sint potentia, videatur n. 878, 4932, 4934, 4935, 7205; quod 5 humeri n. 1085, 4937; quod manus, n. 878, 3387, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189; quod etiam digiti, n. 7430, 6 de correspondentia illorum in genere, n. 4931-4937. Causa quod omnia quae brachii sunt correspondeant potentiae, est quia corpus 7 potentiam suam exercet per illa. Ex his constare potest quid per ‘sedere a dextris’ significatur apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, 26:64:

et apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, 22:69,

quod nempe 8 sit Omnipotentia quae Domino; quapropter 9 dicitur ‘a dextris potentiae’, et ‘a dextris virtutis’: ut quoque apud Davidem,

Tibi brachium cum virtute, fortis est manus Tua, 10 exaltabitur dextra Tua, Ps. 89:14 [KJV Ps. 89:13].

Ex his patet quid lucis in Verbo dat sensus internus; nisi enim inde sciretur quod per ‘dextram’ significetur potentia, 11 intelligeretur secundum verba quod ‘Dominus sederet a dextris Jehovae’.

Poznámky pod čarou:

1. quo, in the First Latin Edition.

2. significat

3. humerum

4. sit

5. humerus

6. The Manuscript has in genere de correspondentia omnium illorum cum potentia but altered to quod correspondeant potentiae.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. The Manuscript inserts etiam.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. credi posset quod secundum verba intelligeretur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.