Bible

 

Exodus 14:22

Studie

       

22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8188

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8188. ‘Et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, et in curribus illius, et in equitibus illius’: quod significet quod visuri effectum dissipationis falsi et ratiociniorum ex Divino Bono Divini Humani Domini, constat ex significatione ‘glorificari in Pharaone et exercitu illius’ quod sit immersio illorum qui in falso ex malo in infernum, et circumfusio ibi a falsis ut ab aquis, ex sola praesentia Divini Humani Domini, de qua supra n. 8137; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui in falsis ex malo; ex significatione ‘exercitus illius’ quod sint falsa; ex significatione ‘curruum illius’ quod sint doctrinalia falsi, et ex significatione ‘equitum illius’ quod sint ratiocinia falsa, de quibus 1 supra n. 8146, 8148.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.