Bible

 

Exodus 14:2

Studie

       

2 Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8240

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8240. ‘Et crediderunt’: quod significet fidem et fiduciam, constat ex significatione ‘credere’ quod sit fidem habere, et quoque fiduciam, nam qui fidem habet, is quoque fiduciam habet; fiducia 1 est amoris per fidem, consequenter fiducia in Jehovam, hoc est, in Dominum, non datur nisi apud illos qui in amore, nempe in Dominum et erga proximum sunt, quia apud alios non est fides.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.