Bible

 

Exodus 14:12

Studie

       

12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8129

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8129. ‘Et revertantur’: quod significet quod nondum praeparati, constat ex significatione ‘reverti’, nempe a via terrae Philistaeorum ad viam deserti ad mare Suph, quod sit quod nondum praeparati, nempe ad 1 introductionem in caelum, 2 quae significatur per ingressum illorum in terram Canaanem. Quomodo haec se habent, et quod ‘reverti’ sit quod non praeparati, constare potest ab illis quae advers. 18capitis praecedentis n. 8098, 8099, explicata et ostensa sunt, quod nempe non in caelum possent introduci priusquam subiverant tentationes, et Dominus per illas confirmaverat vera et bona, et conjunxerat illa; hoc per praeparari hic 3 intelligitur.

Poznámky pod čarou:

1. intrandum

2. quod significabatur

3. significatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.