Arcana Coelestia # 7873
7873. ‘Et in omnes deos Aegypti faciam judicia’: quod significet falsitates illorum quae damnandae, constat ex significatione ‘deorum’ quod sint falsitates, de qua sequitur; et ex significatione ‘facere judicia’ quod sit damnari, nam judicare seu facere judicia est vel ad vitam vel ad mortem; ad vitam est salvatio, ad mortem est damnatio. ‘Dii’ in Verbo 1 pluries nominantur; cum ita vocantur ‘angeli’, significantur vera, videatur n. 4295, 4402, 7268; inde in opposito sensu per ‘deos gentium’ significantur falsa, n. 4402, 4544. Quod vera dicantur ‘dii’, est quia verum procedit ex Ipso Divino, et in se est Divinum; inde qui recipiunt illud vocantur ‘dii’; non quod illi sint dii, sed quod verum quod apud illos, sit Divinum; inde est quod in lingua originali Deus dicatur ‘Elohim’ in plurali. Ipsum Divinum 2 est Divinum Bonum, at quod procedit ab Illo est Divinum Verum quod universum caelum implet; quia nunc ‘deus’ est verum, inde in opposito sensu est falsum.
Poznámky pod čarou: