Bible

 

Exodus 12:32

Studie

       

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8007

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8007. ‘Et cum peregrinatur tecum peregrinus’: quod significet illos qui in vero et bono Ecclesiae instructi sunt, et receperunt illa, constat ex significatione ‘peregrini’ quod sint qui instruebantur, ac Ecclesiae statuta et leges recipiebant, de qua n. 2025, 4444, 7908; 1 cum peregrinatur tecum' dicitur quia per ‘peregrinari’ significatur instrui et vivere, n. 1463, 3672; ita per ‘peregrinos peregrinantes cum illis’ significantur non modo qui in vero et bono Ecclesiae instruebantur et recipiebant illa, sed etiam qui vivebant secundum illa.

Poznámky pod čarou:

1. peregrinantes

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.