Bible

 

Exodus 12:20

Studie

       

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7861

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7861. ‘Et residuum de illo usque ad mane igne comburetis’: quod significet statum medium ad finem per tentationes, constat ex significatione 'residui 1 ad mane quod sit status medius ad ultimum, qui est elevationis in caelum, per ‘mane’ enim significatur elevatio in caelum, et illustratio ibi, videatur mox supra n. 7860, ideo per ‘tempus ante mane’ significatur status medius; in hoc statu 2 frui licuit residuo seu comedere illud, non autem postea; et ex significatione ‘igne comburere’ quod sit subire tentationes; quod tentationes per ‘igne comburere’ significentur, est quia 3 purificationes fiunt per ignem; tum quia cum homo in tentationes, in cupiditates suas immissus est, quae sunt ignes.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. per ignem sordes non modo purificantur, sed etiam delentur, sicut homo a malis et falsis quae sunt sordes spirituales, per tentationes; inde est quod in Verbo tentationes etiam per ignem describantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.