Bible

 

Exodus 12:12

Studie

       

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7997

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7997. Quod cena paschalis repraesentaverit consociationes angelorum in caelis quoad bona et vera, videatur supra n. 7836, 7996, et quia illas repraesentabat, ordinatum est 1 ut non modo unaquaevis domus per se tunc simul esset et comederet, sed etiam quod non alii consociarentur quam qui repraesentarent conjunctionem amoris, qualis est societatum caelestium, et sic quod reliqui 2 separarentur; qui separarentur erant ‘alienigenae’, nam per illos 3 significabantur qui non in bono et vero Ecclesiae, tum ‘inquilini 4 et mercenarii’, quia per illos repraesentabantur qui ex sola indole naturali, et qui propter lucra facerent et venditarent bonum et verum; hi et illi 5 non consociari possunt cum angelis in caelis, sed cum illis licet circumvagari, quod fit 6 primo tempore adventus illorum in alteram vitam, antequam subeunt vastationes boni et veri, tunc cum ad aliquam societatem angelicam veniunt ac sentiunt sphaeram sanctitatis ex vero boni innocentiae, quod significatur per ‘sanguinem agni paschatis’, n. 7846, 7877, ' non possunt appropinquare sed ex timore et aversatione confestim aufugiunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts non modo quod.

2. The Manuscript inserts abinde.

3. significantur

4. The Manuscript has ac.

5. nec

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.