Arcana Coelestia # 7740
7740. ‘Recte locutus es’: quod significet quod ex vero ita sit, constat ex significatione ‘recte loqui’ quod sit ita esse; quod ex vero, significatur etiam per ‘recte’, n. 5434, 5437. Per quod ex vero ita sit, intelligitur quod in illo statu nunc sint, ut non aliter 1 velint quam nihil scire de vero Divino; et si intraret in animum, illud ejicerent, secundum illa quae mox supra n. 7738 ostensa sunt.
Poznámky pod čarou:
1. possint quam velle
Arcana Coelestia # 5437
5437. ‘Recti nos’: quod significet quod ita vera in se, constat ex significatione ‘recti nos’ quod sint vera in se, de qua mox supra n. 5434.