Bible

 

Exodus 10:16

Studie

       

16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7726

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7726. ‘Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta’: quod significet quod relinquent omnia per quae cultus fiet, constat ex significatione ‘dare in manum’ quod sit relinquere; per ‘manum’ enim significatur potentia, inde per ‘dare in manum’ significatur tradere illorum potentiae, ita relinquere; et ex significatione ‘sacrificiorum et holocaustorum’ quod sint cultus in genere, ita 1 omne cultus, de qua n. 923, 6905; causa quod sacrificia et holocausta significent 2 omne cultus, est quia cultus Divinus 3 principaliter fiebat per sacrificia, ut constare potest ex Libris Moschis. 4 Quae de sacrificiis prius ostensa sunt, videatur n. 922, 923, 1128, 1343, 1823, 5 2165, 2180, 2187, 2776, 2784, 2805, 2807, 2812, 2818, 2830, 3519, 6905.

Poznámky pod čarou:

1. omnis

2. The Manuscript deletes omne and inserts in genere after cultus.

3. imprimis

4. Quid, in the Manuscript, the First Latin Edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.