Bible

 

Exodus 10:15

Studie

       

15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7689

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7689. ‘Et 1 comedit omnem herbam terrae’: quod significet quod consumeret omne scientificum veri, constat ex significatione ‘comedere’ quod sit consumere; et ex significatione ‘herbae terrae’ quod sit 2 scientificum veri, nam per ‘herbam agri’ significatur verum Ecclesiae, n. 7571, quia ‘ager’ est Ecclesia; per ‘herbam’ autem ‘terrae’ significatur scientificum veri, quia ‘terra’ hic est mens naturalis, et verum mentis naturalis est scientificum; et praeterea malis non est aliquod verum 3 fidei, sed est modo scientia veri quod fidei; persuadent sibi quidam mali qui in Ecclesia quod sint in vero 3 fidei, sed non sunt; in falso sunt, et contra verum fidei; quod in falso sint, hoc apud illos reconditum est quamdiu in mundo sunt, sed falsum id reconditum prodit et se manifestat in altera vita, quando devastantur quoad vera fidei quae sciverant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. verum Ecclesiae, de qua Arcana Coelestia 7571, hic scientificum veri, quia malis non est verum, sed modo scientificum veri; qui enim in vita mali sunt, infatuosi mali sunt, utcunque in scientia veri, sibique persuadent quod sint in vero; falsum in quo sunt, apud illos reconditum est, ac prodit in altera vita quando devastantur quoad vera quae sciverunt3. fide, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition. But the Second Latin Edition suggests fidei as an alternative in his critical notes.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.