Bible

 

Exodus 10:10

Studie

       

10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7636

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7636. ‘Ut sciatis quod Ego Jehovah’: quod significet ut sic notum illis sit quod Dominus sit solus Deus, constat ex significatione ‘ut sciatis’ quod sit ut notum illis sit; 1 Ego ‘Jehovah’ quod sit quod Dominus sit solus Deus, est quia ‘Jehovah’ significat Est, ita a Quo omnium Esse et Existere, quod non potest quam unicum et solum dari; quod Jehovah' sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303, 6905, 6945, 6956; et quod per illa verba intelligatur quod sit solus Deus, n. 7401, 7444, 7544, 7598.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.