Bible

 

Exodus 1

Studie

1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6653

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6653. ‘Et dixit ad populum suum’: quod significet scientifica subordinata, constat ex significatione ‘populi’ quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic scientifica separata a vero, quia est populus Aegypti; 1 quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 6638'; quod sint 2 scientifica quae' sub ordinata, est quia dicitur quod ‘rex dixit ad populum suum’. Quod per ‘populum’ significentur vera, est quia in Verbo populus vocatur qui sub rege est, et per ‘regem’ significatur verum, n. 6651. 3 Per ‘populum’ 4 significantur vera, 5 sed intelliguntur illi qui in veris sunt; 6 quod vera dicantur abstracte, est quia ita cogitant et loquuntur spiritus et angeli; 7 sic enim universaliter rem comprehendunt, et simul tunc singulariter illa quae ad rem pertinent, absque reflexione ad aliquem populum qui est in veris, in specie, quae reflexio abstraheret mentem ab idea universali, ita ab extensione intuitionis, proinde a sapientia; nam determinatio cogitationis ad aliquem populum in specie, ut quoque ad aliquam personam, limitat et finit ideas, et avertit a perceptione rei, qualis 8 est a termino uno ad alterum. Similiter ac cum populo, se habet 9 cum aliis 10 11 denominationibus, quod in sensu interno interminata significent, sicut cum gente quod sit bonum, cum rege quod sit verum, cum principe quod sit primarium verum, cum sacerdote quod sit bonum 12 , cumque filio, filia, 13 genero, nuru, 14 fratre, sorore, patre, matre, et pluribus aliis.

Poznámky pod čarou:

1. vera enim interioris naturalis non alia sunt quam scientifica

2. quae sunt

3. The Manuscript inserts Quod dicatur, quod.

4. significentur

5. est quia per populum

6. sed vera dicuntur

7. causa est quoniam sic

8. The Manuscript inserts ea.

9. The Manuscript inserts in sensu interno.

10. vocibus quae terminata involvunt

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts cui adjunctum est verum.

13. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

14. The Manuscript places this after matre, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1259

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1259. Porro quod ‘gentes’ significent bona et mala in cultu, ita se habet: antiquissimis temporibus habitarunt distincti in gentes, familias et domos, ut prius dictum, ex causa ut Ecclesia in terris repraesentaret regnum Domini, ubi omnes distincti sunt in societates, et societates in majores, et hae iterum in majores, et quidem secundum differentias amoris et fidei, in genere et in specie, de quibus videatur n. 684, 685; ita similiter quasi in domos, familias et gentes; inde ‘domus, familiae et gentes’ in Verbo significant bona amoris et inde fidei, ubi accurate distinguitur inter gentes et populum; per ‘gentem’ significatur bonum aut malum, at per ‘populum’ verum aut falsum, et hoc ita constanter ut nusquam aliter, sicut constare potest a sequentibus locis;

[2] ut apud Esaiam,

Erit in die illo, radix Jishaii, quae stans in signum populorum, ad illam gentes quaerent, et erit quies illius gloria. In die illo addet Dominus secundo manum Suam, ad acquirendum reliquias populi Sui, qui relictus ab Asshure, et ab Aegypto, et a Pathros, et a Cush, et ab Elam, et a Shinar, et a Hamath, et ab insulis maris: et tollet signum gentibus, et colliget expulsos Israelis, et dispersa Jehudae congregabit, 11:[10, ] 11, 12;

ubi ‘populi’ pro veris Ecclesiae, et ‘gentes’ pro bonis, inter quos manifeste distinguitur; agitur ibi de regno Domini, et de Ecclesia, tum in universali de unoquoque homine regenerato; per nomina significantur illa, de quibus prius; tum per ‘Israelem’ Ecclesiae spiritualia, per ‘Jehudam’ ejusdem caelestia:

apud eundem,

Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ... multiplicasti gentem, illi magnificasti laetitiam, 9:2, 3;

ubi ‘populi’ pro veris, quare de eo praedicatur ‘ambulare in tenebris, et videre lucem’;

[3] ‘gens’ pro bonis:

apud eundem,

Quid respondebitur nuntiis gentis? quod Jehovah fundavit Zionem, et in illa confident miseri populi Ipsius, 14:32;

similiter ‘gens’ pro bono, ‘populus’ pro vero:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, obvolutionis super omnibus populis, et velamen obtectum super omnibus gentibus, 25:7;

ubi de Ecclesia nova seu gentium; ‘populus’ pro veris ejus; ‘gentes’ pro bonis:

apud eundem,

Aperite portas, ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, 26:2;

ubi ‘gens’ manifeste pro bonis:

apud eundem,

Omnes gentes congregabuntur una, et colligentur populi, 43:9;

etiam de Ecclesia gentium; ‘gentes’ pro bonis ejus, et ‘ 1 populi’ pro veris, quae quia distincta sunt inter se, de utrisque agitur, aliter foret repetitio inanis:

apud eundem,

Dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportabunt, 49:22;

ibi de regno Domini; similiter ‘gentes’ pro bonis, et ‘populi’ pro veris:

apud eundem,

[4] Ad dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitabunt, 54:3;

de regno Domini, et Ecclesia quae gentium appellatur; quod ‘gentes’ pro bonis charitatis, seu quod idem est, pro illis apud quos bona charitatis, constat inde quod ‘semen’ seu fides ‘hereditabit eos’; ‘urbes’ pro veris:

apud eundem,

En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem populis; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverat Te, ad Te current, 55:4, 5;

ibi de regno Domini; ‘populi’ pro veris, ‘gentes’ pro bonis; in Ecclesia, bono charitatis praediti sunt ‘gentes’, qui veris fidei, sunt ‘populi’, nam bona et vera praedicantur ex subjectis apud quae sunt:

apud eundem,

Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui; ... tunc videbis et afflues, et stupebit, et dilatabit se cor tuum; quod convertetur ad te multitudo maris, exercitus gentium venient tibi, 60:3, 5;

de regno Domini et Ecclesia gentium, ubi ‘gentes’ pro bonis, ‘reges, qui sunt populorum’, pro veris:

[5] apud Zephaniam, Reliquiae populi Mei depraedabuntur eos, et residui gentis Meae hereditabunt eos, 2:9:

apud Zachariam, Venient populi multi, et gentes numerosae, ad quaerendum Jehovam exercituum in Hierosolyma, 8:22;

‘Hierosolyma’ pro regno Domini, et pro Ecclesia, ‘populi’ pro illis qui in veris fidei, ‘gentes’ pro illis qui in bono charitatis, quare distincte nominantur:

apud Davidem,

Liberabis me a contentionibus populi, pones me in caput gentium; populus non noveram, servient mihi, Ps. 18:44 [KJV Ps. 18:43];

similiter ‘populus’ pro illis qui in veris, ‘gentes’ pro illis qui in bono, quae quia constituunt hominem Ecclesiae, utrumque dicitur:

apud eundum, Confitebuntur Te populi, Deus; confitebuntur Te populi omnes illi, laetabuntur et ovabunt gentes, quia judicabis populos rectitudine, et gentes in terram duces, Ps. 67:4, 5 [KJV Ps. 67:3, 4];

manifeste ‘populi’ pro illis qui in veris fidei, et ‘gentes’ pro illis qui in bono charitatis:

[6] apud Mosen,

Memento dierum aeternitatis; intelligite annos generationis et generationis, interroga patrem tuum, et indicabit tibi, seniores tuos et dicent tibi, cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, et separavit filios hominis, constituit terminos populorum, ad numerum filiorum Israelis, Deut. 32:7, 8;

ubi de Antiquissima Ecclesia et de Antiquis Ecclesiis, quae sunt

‘dies aeternitatis’ et ‘anni generationis et generationis’, ubi ‘gentes’ dicebantur illi qui in bono charitatis quibus ‘dabatur hereditas’; et ‘filii hominis’ et dein ‘populi’, qui in veris fidei inde. Quia per ‘gentes’ significantur bona Ecclesiae et per ‘populos’ vera, ideo de Esavo et Jacobo dictum, cum in utero adhuc essent, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur, Gen. 25:23.

Ex his nunc constare potest quid Ecclesia gentium in genuino suo sensu: Ecclesia Antiquissima fuit vera Ecclesia gentium, dein Ecclesia Antiqua.

[7] Quia ‘gentes’ dicuntur illi qui in charitate, ‘populi’ qui in fide, sacerdotium Domini praedicatur de ‘gentibus’ quia de caelestibus quae sunt bona; regium Ipsius de ‘populis’ quia de spiritualibus quae sunt vera: quod etiam repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica, ibi ‘gens’ fuerunt antequam reges habebant, sed postquam reges acceperunt, facti sunt ‘populus’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.