Bible

 

Deuteronomium 8:1

Studie

       

1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9552

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9552. ' 1 Malogranata ejus': quod significet scientifica boni, constat ex significatione ‘malogranatorum’ quod sint scientifica boni; sunt scientifica boni et scientifica veri, illa significantur per malogranata et haec per flores quibus circumdabatur et ornabatur candelabrum. Quod scientifica boni per ‘malogranata’ significentur, constat ex locis alibi ubi nominantur, ut apud Moschen, Terra tritici et hordei, et vitis et ficus et malogranati, Deut. 8:8:

et apud Haggaeum, Non adhuc semen in horreo, et usque ad vitem, et ficum, et malogranatum? 2:19;

‘triticum, 2 hordeum, et semen in horreo’ significat caelestia interna et externa, ‘vitis, ficus, et malogranatum’ spiritualia et naturalia in suo ordine, quorum ultima sunt scientifica, 3 quae naturalis et sensualis 2hominis, quapropter malogranatum ultimo loco 4 nominatur 5 :

apud Zephaniam, Jehovah perdet Aschurem, requiescent in medio ejus greges, omnis fera gentis, tum 6 platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, 2:13, 14;

‘platea et anataria in malogranatis’ pro falsis mali in scientificis boni:

apud Amos, Vidi Dominum stantem super altari, Qui dixit, Percute malogranatum ut contremiscant postes; hoc est, divide eos in capite omnes; postrema eorum gladio occidam, 9:1;

'percutere malogranatum' pro destruere scientifica boni per falsa mali; ‘postes’ dicuntur tunc ‘contremiscere’ quia ‘postes’ sunt vera naturalis n. 7847; ‘postrema gladio occidere’ pro destruere sic ultima, ‘gladius’ enim est verum pugnans contra falsum et destruens illud, ac vice versa, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294.

Poznámky pod čarou:

1. Hebrew (kaphtor) = a round or spherical knob, malum oblongum Schmidius

2. The Manuscript inserts et.

3. quare

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts, scientifica sunt naturalis et sensualis hominis, quae sunt ultima.

6. platea Hebrew (qa'ath), anataria Hebrew (qippodh). The meaning of each Hebrew word is uncertain.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.