Bible

 

Deuteronomium 8

Studie

   

1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.

2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.

3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :

5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.

7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :

8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,

9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :

10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :

12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,

13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,

14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,

16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt :

18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.

20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2913

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2913. ‘Et locutus est ad filios Heth, dicendo’: quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione 'Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. 15:20; Exod. 3:8, 17; 13:5; 23:23; Deut. 7:1, 20:17; Jos. 3:10; 11:1, 3; 12:8; 24:11; 1 Reg. 9:20;

et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. 13:29, videatur n. 1062, 1063, 1076;

[2] inter meliores in terra Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod 1 per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. 16:3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem,

ut Ahimelech, I Sam. 26:6;

et Uriah, 2 qui Hittaeus, 2 Sam. 11:3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. 12:24;

quod ‘Heth’ significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis 3 externa, videatur n. 1203.

[3] Agitur in hoc versu de novaEcclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae 4 vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid. : quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in 5 maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, 6 ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa 7 nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. The Manuscript has quod Chittaeus esset

3. externae, in the Manuscript, is probably the correct reading.

4. The Manuscript has consummatur, sicut

5. The Manuscript has in maxima societate humana

6. The Manuscript has sicut

7. nihil, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 3:8

Studie

       

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.