Bible

 

Deuteronomium 7:3

Studie

       

3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2913

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2913. ‘Et locutus est ad filios Heth, dicendo’: quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione 'Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. 15:20; Exod. 3:8, 17; 13:5; 23:23; Deut. 7:1, 20:17; Jos. 3:10; 11:1, 3; 12:8; 24:11; 1 Reg. 9:20;

et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. 13:29, videatur n. 1062, 1063, 1076;

[2] inter meliores in terra Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod 1 per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. 16:3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem,

ut Ahimelech, I Sam. 26:6;

et Uriah, 2 qui Hittaeus, 2 Sam. 11:3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. 12:24;

quod ‘Heth’ significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis 3 externa, videatur n. 1203.

[3] Agitur in hoc versu de novaEcclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae 4 vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid. : quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in 5 maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, 6 ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa 7 nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. The Manuscript has quod Chittaeus esset

3. externae, in the Manuscript, is probably the correct reading.

4. The Manuscript has consummatur, sicut

5. The Manuscript has in maxima societate humana

6. The Manuscript has sicut

7. nihil, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1098

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1098. Ut sciatur quid ‘Shem’ et quid ‘Japheth’, hoc est, quis homo internae Ecclesiae et quis homo externae, et inde quid ‘Canaan’, ex his constare potest. Homo internae Ecclesiae Domino tribuit omne bonum quod facit et verum quod cogitat; homo autem externae Ecclesiae hoc ignorat, et usque facit bonum. Homo internae Ecclesiae essentialem facit cultum Domini ex charitate et quidem internum, cultum externum non ita essentialem; homo Ecclesiae externae cultum externum essentialem facit; quid internus cultus ignorat, tametsi hunc habet: quare homo internae Ecclesiae credit [se] contra conscientiam agere si non ab interno colat Dominum, homo autem externae Ecclesiae credit se contra conscientiam agere si non externos ritus sancte observat. Conscientiae hominis internae Ecclesiae plura insunt, quia plura novit de sensu Verbi interno; conscientiae autem hominis externae Ecclesiae pauciora insunt, quia pauca novit de sensu Verbi interno. Ille seu homo internae Ecclesiae est qui appellatur ‘Shem’; hic autem seu homo externae Ecclesiae est qui appellatur ‘Japheth’: at qui solum in externis ponit cultum et nullam ‘charitatem habet, proinde nullam conscientiam, is vocatur ‘Canaan’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.