Bible

 

Deuteronomium 7:18

Studie

       

18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2913

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2913. ‘Et locutus est ad filios Heth, dicendo’: quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione 'Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. 15:20; Exod. 3:8, 17; 13:5; 23:23; Deut. 7:1, 20:17; Jos. 3:10; 11:1, 3; 12:8; 24:11; 1 Reg. 9:20;

et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. 13:29, videatur n. 1062, 1063, 1076;

[2] inter meliores in terra Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod 1 per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. 16:3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem,

ut Ahimelech, I Sam. 26:6;

et Uriah, 2 qui Hittaeus, 2 Sam. 11:3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. 12:24;

quod ‘Heth’ significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis 3 externa, videatur n. 1203.

[3] Agitur in hoc versu de novaEcclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae 4 vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid. : quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in 5 maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, 6 ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa 7 nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. The Manuscript has quod Chittaeus esset

3. externae, in the Manuscript, is probably the correct reading.

4. The Manuscript has consummatur, sicut

5. The Manuscript has in maxima societate humana

6. The Manuscript has sicut

7. nihil, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 637

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

637. Quod ‘perdam eos cum terra’ significet quod genus humanum periret cum Ecclesia, res se ita habet: si Ecclesia Domini prorsus exstingueretur in tellure, genus humanum nequaquam potuisset esse, sed omnes cum singulis perirent; se habet Ecclesia sicut cor, ut prius dictum; quamdiu cor vivit, circumjacentia viscera et membra possunt vivere; at ut primum cor moritur, omnia et singula quoque moriuntur: Ecclesia Domini in tellure est sicut cor, inde genus humanum, etiam illud quod extra Ecclesiam est, vitam habent; causa ignotissima unicuivis est; sed ut aliquid sciatur, se habet universum genus humanum in tellure, sicut corpus cum ejus partibus, in quo Ecclesia est instar cordis; et nisi Ecclesia foret, cum qua, sicut cum quodam corde, uniretur Dominus per caelum et mundum spirituum, foret disjunctio; et cum disjunctio humani generis a Domino, ilico periret: quae causa est quod a prima creatione hominis semper aliqua Ecclesia fuerit; et, quoties Ecclesia perire incepit, quod usque remanserit apud quosdam.

[2] Haec quoque causa fuit Adventus Domini in mundum; nisi ex Divina Ipsius Misericordia venisset, universum genus humanum in hac tellure periisset; nam tunc Ecclesia in extremis fuit et vix aliquid bonum et verum superstes. Quod genus humanum nusquam vivere possit nisi conjunctum sit cum Domino per caelum et mundum spirituum, causa est quia homo in se spectatus multo vilius est brutis; si relinqueretur sibi, rueret in sui et omnium perniciem, nam nihil aliud quam sui et omnium destructionem cupit, ordo ejus foret ut unus alterum amaret sicut semet, sed nunc unusquisque semet amat prae aliis, ita omnes alios odit; at bruta animalia prorsus aliter; eorum ordo est, secundum quem vivunt; ita vivunt prorsus secundum ordinem in quo sunt, homo autem prorsus contra ordinem; quare nisi Dominus ejus misereretur et conjungeret eum Sibi per angelos, nusquam potuisset unum minutum vivere: hoc homo ignorat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.