Bible

 

Deuteronomium 7:15

Studie

       

15 Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2913

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2913. ‘Et locutus est ad filios Heth, dicendo’: quod significet illos apud quos nova Ecclesia spiritualis, constare potest a significatione 'Heth et Hittaei. Plures fuerunt incolae terrae Canaanis qui passim enumerantur in Verbo, et inter eos Hittaei, videatur Gen. 15:20; Exod. 3:8, 17; 13:5; 23:23; Deut. 7:1, 20:17; Jos. 3:10; 11:1, 3; 12:8; 24:11; 1 Reg. 9:20;

et alibi; fuerunt plerique illorum ex Antiqua Ecclesia, quae quod per plures terras extensa fuerit et quoque per terram Canaanem, videatur n. 1238, 2385: omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt, pro principali agnoverunt charitatem; et doctrinalia eorum omnia fuerunt charitatis seu vitae; qui doctrinalia fidei excoluerunt, dicti sunt Canaanitae, et separati e ceteris incolis terrae Canaanis, Num. 13:29, videatur n. 1062, 1063, 1076;

[2] inter meliores in terra Canaane fuerunt Hittaei, quod etiam inde constare potest quod Abraham inter eos habitaret, et postea Jishak et Jacob, et quod sepultura ibi illis, tum quod pie et modeste erga Abrahamum se gererent, ut manifeste patet ab illis quae in hoc capite de iis memorantur, imprimis vers. 5, 6, 10, 11, 14, 15; inde est quod 1 per illos ut per gentem probam, repraesentetur et significetur Ecclesia spiritualis seu Ecclesiae veram; sed factum est cum his sicut cum reliquis ab Ecclesia Antiqua, quod successu temporis a charitate seu bono fidei desciverint, inde est quod per illos dein significetur Ecclesiae falsum, ut Ezech. 16:3, 45, et alibi; quod usque Hittaei inter honoratiores essent, constare potest ex eo quod Hittaei essent apud Davidem,

ut Ahimelech, I Sam. 26:6;

et Uriah, 2 qui Hittaeus, 2 Sam. 11:3, 6, 17, 21, cujus uxor Bathsheba, ex qua Davidi Salomo, 2 Sam. 12:24;

quod ‘Heth’ significet cognitiones exteriores quae spectant vitam, quae sunt vera Ecclesiae spiritualis 3 externa, videatur n. 1203.

[3] Agitur in hoc versu de novaEcclesia quam Dominus cum prior exspirat, instaurat; et in sequentibus de receptione fidei apud illos; non agitur de aliqua Ecclesia apud filios Heth, sed in communi de resuscitatione Ecclesiae spiritualis a Domino postquam prior decedit seu consummatur; filii Heth sunt modo qui repraesentant et significant. Videantur quae de Ecclesiis prius dicta sunt, nempe, quod Ecclesia temporis tractu decrescat et contaminetur, n. 494, 501, 1327, 2422 quod recedat a charitate, et producat mala et falsa, n. 1834, 1835: quod tunc dicatur Ecclesia vastata et desolata, n. 407-411, 2243 quod Ecclesia apud gentes instauretur, cur, n. 1366: quod semper aliquid Ecclesiae in Ecclesia quae 4 vastatur, ut nucleus, conservetur, n. 468, 637, 931, 2422 nisi Ecclesia in tellure, quod genus humanum periret, ibid. : quod Ecclesia sit sicut cor et pulmo in 5 maximo corpore, hoc est, in genere humano, n. 637, 931, 2054, 2853: qualis Ecclesia spiritualis, n. 765, 2669: quod charitas non fides separata constituat Ecclesiam, n. 809, 916: quod Ecclesia foret una si omnibus charitas, tametsi quoad doctrinalia et cultus differrent, n. 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385: quod omnes homines in terris qui in Ecclesia Domini sunt, tametsi sparsi per orbem, usque sicut unum faciant, 6 ut in caelis, n. 2853: quod omnis Ecclesia sit interna et externa, et utraque simul unam constituat, n. 409, 1083, 1098, 1100, 1242; quod Ecclesia externa 7 nihili sit, si non sit interna, n. 1795 quod Ecclesia comparetur ortui et occasui solis, temporibus anni, tum temporibus diei, n. 1837: quod ultimum judicium sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 900, 931, 1850, 2117, 2118.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts nunc.

2. The Manuscript has quod Chittaeus esset

3. externae, in the Manuscript, is probably the correct reading.

4. The Manuscript has consummatur, sicut

5. The Manuscript has in maxima societate humana

6. The Manuscript has sicut

7. nihil, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2853

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2853. ‘Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae’: quod significet salvationem omnium qui in bono sunt, constat a significatione ‘benedici’ quod sit locupletari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422, et quia illi sunt qui salvantur, hic ‘benedici’ significat 1 salvari; quod benedici latae significationis sit, notum est; ex significatione ‘seminis’ quod sit fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610; et ex significatione ‘gentium terrae’ quod sint illi qui in bono, de qua n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849.

[2] Praeterea hoc arcanum in his verbis etiam continetur, quod per Ecclesiam, quae hic est terra, n. 662, 1066, 1068, 1262, salventur illi qui extra Ecclesiam sunt, ‘semen’ enim ‘tuum’ est, ut dictum, fides charitatis; in fide charitatis non alii sunt quam qui intra Ecclesiam sunt, nam fides charitatis est verum doctrinae adjunctum bono vitae; ita enim se res habet: regnum Domini in terris consistit ab omnibus illis qui in bono sunt, qui tametsi sparsi per totum terrarum orbem, usque tamen unum sunt, et sicut membra constituunt unum corpus; tale est regnum Domini in caelis, ibi universum caelum refert unum hominem, qui ideo etiam Maximus Homo vocatur, n. 684, 1276; et quod mirabile et hactenus ignotum, correspondent omnes partes corporis humani societatibus in caelo quare aliquoties dictum, quod illae societates pertineant ad provinciam capitis, illae ad provinciam oculi, aliae ad pectoris, et sic porro, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, seorsim dicetur

[3] 2 similiter se habet cum Ecclesia Domini in terris, ibi Ecclesia est instar cordis et pulmonum, et qui extra Ecclesiam referunt partes corporis quae a corde et pulmonibus sustentantur et vivunt; inde patet quod absque Ecclesia alicubi in terris non subsistere possit genus humanum, sicut corpus nisi ibi cor et pulmones, videatur n. 468, 637, 931, 2054; ex hac causa est quod quoties aliqua Ecclesia consummatur, hoc est, nulla fit quia nulla amplius charitas, tunc ex Providentia Domini nova semper exsuscitetur; sicut cum Antiquissima Ecclesia periit, quae vocata ‘Homo’, tunc nova a Domino creata, quae dicta ‘Noahus’, et fuit Antiqua quae post diluvium; et cum haec degeneravit et nulla facta, Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica instituta est; et cum haec prorsus exstincta, tunc Dominus in mundum venit et novam instauravit; et 3 hoc ob causam ut conjunctio esse caeli cum humano genere per Ecclesiam: hoc quoque est quod significatur per quod ‘benedicentur in semine tuo omnes gente terrae’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has salvationem

2. The Manuscript has a marginal note de communione sanctorum, ut vocatur.

3. The Manuscript has haec

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.