Bible

 

Deuteronomium 6

Studie

   

1 Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

4 Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

12 et comederis, et saturatus fueris :

13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17 Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

24 Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.

25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 838

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

838. "Ut det illis characterem super manu eorum dextra, et super frontibus eorum." Quod significet testificationem agnitionis quod sint ab ecclesia, et in illius fidei veris et bonis ita dictis, constat ex significatione "characteris", quod sit signum seu testificatio agnitionis, hic quod sint ab illa ecclesia; ex significatione "manus dextrae", quod sit verum fidei in sua potentia (de qua supra, n. 298); et ex significatione "frontis" quod sit bonum amoris (de qua etiam supra, n. 427): hic itaque per "dextram et frontem" significantur vera et bona illius fidei sic dicta, quae tamen sunt vel non vera et bona, vel falsa et mala; agnitio tamen illorum pro veris et bonis significatur per "dare et accipere characterem super manu dextra eorum et super frontibus eorum." "Character" etiam significat signum agnitionis in sequentibus locis,

In Apocalypsi cap. 14:9, 11; 15:2; 16:2; 19:20; 20:4.

Simile quod per "characterem", etiam intelligitur per

"Signum" a Jehovah positum super Caino (Genesis 4:15):

Tum per "signum", quod propheta jussus signare super frontes virorum in urbe Hierosolyma (Ezechiel 9:4):

ut et per "signum", apud Mosen,

"Amabis Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis;.... alligabis ea in signum super manu tua, ac sint in frontalia inter oculos tuos" (Deuteronomius 6:5, 8; 11:18).

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 298

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

298.

Quod "dextra", cum de Domino, significet et omnipotentiam et omniscientiam, est quia ad dextrum in caelo est meridies, et ad sinistrum ibi est septentrio, et per "meridiem" significatur Divinum Verum in luce, et per "septentrionem" Divinum Verum in umbra: et quia omnis potentia est Divino Bono per Divinum Verum, ideo per "dextram", cum de Domino, significatur omnipotentia; et quia omnis intelligentia et sapientia est Divino Bono per Divinum Verum, ac ad dextrum in caelo est Divinum Verum in luce, ut dictum est, ideo per "dextram", cum de Domino, etiam significatur omniscientia. (Quod ad dextrum in caelo sit meridies, et quod ibi sit Divinum Verum in luce, ac illi qui ibi in intelligentia et sapientia, et quod ad sinistrum ibi sit septentrio, et quod ibi sit Divinum Verum in umbra, videatur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153; quod omnis potentia sit ex Divino Bono per Divinum Verum, in eodem opere ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli, n. 228-233; tum quod omnis intelligentia at sapientia etiam sit ex Divino Bono par Divinum Verum, in eodem opere ubi agitur De Sapientia Angelorum Caeli, n. 265-275; ac De Sapientibus et Simplicibus in Caelo, n. 346-356.)

[2] Quod "dextra", cum de Domino, significet et omnipotentiam et omniscientiam, et cum de hominibus potentiam et sapientiam, constat ex sequentibus his locis :

Apud Davidem,

"Septentrionem et dextram Tu creasti; Thabor et Chermon per nomen tuum exultabunt; Tibi brachium cum virtute; fortis est manus tua, exaltabitur dextra tua; justitia et judicium fulcrum throni tui; misericordia et veritas consistent ante facies tuas" (Psalmuss 89:13-15 [B.A. 12-14]);

quod per "dextram" hic intelligatur meridies, patet, nam dicitur, "Septentrionem et dextram Tu creasti"; ac "meridies significat Divinum Verum in luce, ita in supremo sensu (in quo de Domino) omnipotentiam et omniscientiam, quae sunt Divino Bono per Divinum Verum, ut supra dictum est. Quia utraque tam omnipotentia quam omniscientia significatur, ideo dicitur "Thabor et Chermon", "justitia et judicium", "misericordia et veritas": per "Thaborem et Chermonem" significantur qui in Divino Bono ac in Divino Vero sunt, per "justitiam et judicium" significatur Divinum Bonum ac Divinum Verum, similiter per "misericordiam

et veritatem"; per utrumque simul in sensu spirituali significatur Divinum Bonum per Divinum Verum. Omnipotentia et omniscientia, quae sunt Divino Bono per Divinum Verum, significatur per "Tibi brachium cum virtute", et per "Fortis est manus tua, exaltabitur dextra tua."

[3] Apud eundem,

"Si oblitus fuero tui, Hierosolyma, oblita fuerit dextra mea" (Psalm. 137:5);

"Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam Divini Veri, et "dextra Jehovae" Divinum Verum in luce, quoniam (ut supra dictum est) ad dextram Domini in caelo sunt qui in luce et in sapientia ex Divino Vero: inde patet cur dicitur, "Si oblitus fuero tui, Hierosolyma, oblita fuerit dextra mea."

[4] Apud eundem,

"Ecce stolidus, non cognosco;.... sed Ego semper tecum, apprehendisti manum dextrae meae; in consilio tuo ducis me, et postea gloria acceptas me" (Psalmuss 73:22-24);

quia per "manum dextrae", cum de homine, significatur sapientia quae ex Divino Vero, ideo dicitur, "Stolidus non cognosco, ... in consilio tuo ducis me, et postea gloria acceptas me": "in consilio ducere" est per Divinum Verum, et "gloria acceptare" est intelligentia beare; "gloria" enim, cum de Domino, significat Divinum Verum et Divinam Sapientiam; cum autem de homine, significat intelligentiam inde.

[5] Apud eundem,

"Jehovah custos tuus, Jehovah umbra tua super manu dextrae tuae; interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte " (Psalm. 121 [5, ] 6, 6);

esse "umbra super manu dextrae" significat esse tutela contra malum et falsum; "umbra" ibi pro umbraculo ne laedatur, et "manus dextrae" pro potentia et sapientia ex Divino Vero, quae laederentur per malum et falsum nisi Dominus tutaretur: quia haec significantur, ideo dicitur, "Interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte"; per "solem" ibi significatur amor sui et inde omne malum, et per " lunam" falsum mali. (Quod haec per "solem" et "lunam" significentur, videatur in opere De Caelo et Inferno 122, 123; et in Arcanis Caelestibus, n. 2441, 7078, 8487, 9755, 10130, 10189, 10420, 10702.)

[6] Apud eundem,

"Sit manus tua, Jehovah, pro viro dextrae tuae, pro filio hominis confortasti Te" (Psalm. 80:1817]);

"sit manus tua, Jehovah", pro custodia ex omnipotentia et omniscientia; "vir dextrae", pro quo custodia, significat sapientem, et "filius hominis" intelligentem, utrumque per Divinum Verum.

[7] Apud eundem,

"Accinge gladium super femur, Potens decore tuo et in honore tuo; in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis, mansuetudinis et justitiae; docebit Te mirabilia dextra tua:.... filiae regum inter pretiosas tuas; consistet regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris" (Psalm. 40:5:4, 5, 10 [B.A. 3, 4, 9]);

haec de Domino; "accingere gladium super femur", significat Divinum Verum pugnans ex Divino Bono, quare dicitur, "Potens decore et in honore tuo"; per "decus" significatur Divinum Verum, et per "honorem" Divinum Bonum: (videatur supra, n. 131 [a] et 288 [b]): tum etiam dicitur, "In honore tuo conscende, equita super verbo veritatis"; per "in honore conscendere" significatur pugnare ex Divino Bono, et per "equitare super verbo veritatis" significatur pugnare ex Divino Vero, ita ex Divino Bono per Divinum Verum: omnipotentia et omniscientia Domini significantur per "Docebit Te mirabilia dextra tua"; "filiae regum" quae "inter pretiosas", significant affectiones veri; "regina" quae "ad dextram in auro optimo Ophiris", significat caelum et ecclesiam, et ibi illos qui in veris ex bono sunt; "dextra" est verum in luce, et "aurum Ophiris" est bonum amoris.

[8] Apud eundem,

"Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum. .... .Domi- nus ad dextram tuam, percussit in die irae reges" (Psalmuss 110:1, 5; Matth. 22[:44] 1 ; Marcus 12:36; Luca 20:42, 43);

quod haec de Domino dicta sint, notum est; per illa describitur pugna Domini in mundo contra inferna et subjugatio eorum, quae facta est ex Divino Bono per Divinum Verum: "dextra" ibi significat Divinum Verum: quare dicitur", usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum "; per" inimicos significantur inferna; per "ponere illos scabellum pedum" significatur prorsus subjugare: simile significatur per "Dominus ad dextram tuam, percussit in die irae reges"; "dies irae" est status pugnae, et "reges" sunt qui in falsis ex malo. Quod Dominus, cum in mundo fuit, induerit Divinum Verum ex Divino Bono, et quod per id subjugaverit inferna, ac omnia in caelis disposuerit in ordinem, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 46), et in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293, 294, 301, 303).

[9] Apud Evangelistas,

"Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae" (Matthaeus 26:63, 64; Marcus 14:61, 62; Luca 22:69);

et apud Marcum,

"Dominus postquam locutus est illis, sublatus est in caelum, et consedit ex dextra Dei" (16:19);

"sedere a dextris potentiae" et "a dextra Dei", significat omnipotentiam et omniscientiam quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum.

[10] Apud Esaiam,

"Corroboravi te, etiam adjuvi te per dextram justitiae meae :. .... Ego Jehovah Deus confirmans dextram tuam, dicens tibi, Ne timeto, Ego adjuvo te" (41:10, 13);

"Corroboravi te, etiam adjuvi te, "significat ex omnipotentia et omniscientia, quae est [ex] Divino Bono per Divinum Verum, dare potentiam et intelligentiam; quare dicitur, "Sustentavi te per dextram justitiae meae "; per "dextram" significatur Divinum Verum, et per "justitiam" Divinum Bonum; "confirmare dextram tuam", significat potentiam et sapientiam quae homini inde; quia utraque nempe omnipotentia et omniscientia, quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum, hic intelligitur, ideo dicitur "Jehovah Deus", Dominus enim ex Divino Bono dicitur "Jehovah", et ex Divino Vero "Deus" (videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 2 4287, 4402, 7010, 9167).

[11] Apud eundem,

"Dixit Jehovah Uncto suo Korescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram illo gentes, et lumbos regum solvam, ad aperiendum coram illo januas, ut portae non claudantur" (45:1);

per "Koreschum" in sensu repraesentativo intelligitur Dominus; omnipotentia et omniscientia Ipsius ex Divino Bono per Divinum Verum, ex quo in mundo subjugavit omnia inferna, et postea illa in aeternum subjugata tenet, significatur per "cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram illo gentes, et lumbos regum solvam", tum per "ad aperiendum coram illo januas ut portae non claudantur"; per "gentes" quae coram illo subjicientur, significantur inferna quoad mala, et per "reges" quorum lumbos solvet significantur inferna quoad falsa; per "januas" quae "coram illo aperientur ut portae non claudantur", significatur quod Ipsi ex omniscientia manifesta sint omnia et ex omnipotentia potestas salvandi.

[12] Per "dextram" significatur omniscientia et omnipotentia quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum, etiam in sequentibus his locis :

Apud Davidem,

"Jehovah coram me jugiter, quia a dextra mea, non dimovebor" (Psalmus.16:8);

apud eundem,

Deus, "dextra tua sustentat me" (Psalmuss 18:36 [B.A. 35]);

apud eundem,

"Deus, .... justitia plena est dextra tua" (Psalmuss 48:11 [B.A. 10]);

apud Esaiam,

"Manus mea fundavit terram, et dextra mea pugillavit caelos" (48:13);

apud eundem,

"Juravit" Deus "per dextram suam, et per brachium roboris sui" (62:8):

in Apocalypsi,

Filius hominis "habens in manu dextra stellas septem" (1:16):

apud Davidem,

"Dextra Jehovae facit fortitudinem, dextra Jehovae exaltata" (Psalmus.118:15, 16).

[13] Quia per "dextram", cum de angelis et de hominibus, intelligitur sapientia et intelligentia quae illis est ex Divino Bono per Divinum Verum procedens a Domino, ideo

Visus est Zachariae "Angelus Domini stans a dextris altaris suffimenti" (Luca 1:11);

Ac visus est angelus in monumento, ubi fuerat Dominus, sedens a dextris (Marcus 16:5, 6);

Ac ideo oves dicuntur positae a dextris, et hirci a sinistris (Matthaeus 25:33, 34. seq.);

per "oves" ibi intelliguntur qui in veris ex bono sunt, seu in fide veri ex bono charitatis; per "hircos" autem intelliguntur qui in fide absque charitate, quae fides vocatur sola fides, et in se spectata est nulla fides.

[14] Quia "dextra" talia significabat, ideo Aharon et filii ejus cum inaugurabantur in sacerdotium,

Sanguis spargebatur super eorum auriculam dextram, et super eorum dextrae manus et dextri pedis pollicem (Exodus 29:20);

per "sanguinem" ibi significatur Divinum Verum ex Divino Bono; per "auriculam dextram" significatur perceptivum veri ex bono; per "dextram manum" et "dextrum pedem" significatur intelligentia et potentia veri ex bono in interno seu spirituali homine et in externo seu naturali, et per "pollicem" significatur plenum.

[15] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, quare etiam "dextra "; et in eo sensu significat "dextra" falsum ex malo, ac ratiocinationem et pugnam ejus contra verum ex bono :

-Ut apud Davidem,

"Exaltasti dextram inimicorum ejus" (Psalmuss 89:43 [B.A. 42]):

apud eundem,

"Quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum dextra mendacii" (Psalmuss 144:8, 11):

apud Esaiam,

"Ut non eripiat animam suam, nec dicat, Nonne mendacium in dextra mea?" (44:20):

in Apocalypsi,

Accipient characterem bestiae "in manu dextra aut in frontibus" (13:16; 14:9).

Quod "dextra", cum de malis, significet falsum ac inde ratiocinationem et pugnam contra verum, est quia plagae apud illos qui in malo sunt oppositae sunt plagis quae apud illos qui in bono sunt; et sic ad eorum dextram sunt vera in densa caligine, sed falsa sicut in maximo lumine. (Quod plagae in mundo spirituali illis qui in malo sunt oppositae sint plagis quae illis qui in bono sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno 151, 152: causa, n. 122, 123.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232