Bible

 

Deuteronomium 4:49

Studie

       

49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7673

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7673. ‘Extende manum tuam’: quod significet dominium potentiae, constat ex significatione ‘extendere’ quod 1 praedicetur de dominio, de qua sequitur; et ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518. Quod ‘extendere manum’ sit dominium potentiae, est quia potentia manui 2 seu brachio est cum extenditur; 3 idcirco cum dicitur de Jehovah quod extendat manum seu brachium, significatur potentia illimitata seu infinita actu. Inde est quod Jehovah toties dixerit ad Moschen, cum miracula fierent, quod extenderet manum aut baculum, sicut Extende manum tuam super aquas Aegypti, et erunt sanguis, 7:19: Extende manum tuam super flumina, et fac ascendere ranas, 8:1, 2 [KJV 5, 6]:

Extende baculum tuum, et percute pulverem terrae, et erit in pediculos, 8:11, 12 [KJV 16, 17]:

Extende manum tuam versus caelum, et erit grando, 9:22, 23; 4 ita nequaquam dictum fuisset, 5 nisi per ‘extensionem manus’ in supremo sensu' significaretur omnipotentia Jehovae.

[2] Similiter per quod dictum Joschuae, 6 quod extenderet lanceam, de qua ita apud illum, Dixit Jehovah ad Joschuam, Extende lanceam quae in manu tua versus Ajam; cum ergo extenderet Joschua lanceam quae in manu illius versus Ajam, insidiae surrexerunt ocius e loco suo, et cucurrerunt, cum primum extenderet manum suam, et venerunt ad urbem, et ceperunt illam: Joschua non retraxit manum suam quam extendit cum lancea, usque dum devotioni dati omnes habitatores Ajae, 8:18, 19, 26; quia hoc fuit repraesentativum omnipotentiae Divinae, etiam vim habuit, prout omnia repraesentativa cum mandata illo tempore.

[3] Pluribus quoque in locis 7 describitur omnipotentia per quod ‘Jehovah extendat manum’, tum per ‘manum Ipsius extensam’, et per ‘brachium Ipsius extensum’; per quod ‘Jehovah extendat manum’, apud Esaiam,

Accensa est ira contra populum Suum, et extendit manum Suam super illum, et percussit illum, et commoti sunt montes 5:25:

apud Ezechielem,

Extendam manum Meam contra illum, et perdam illum 14:9, 13:

apud eandem, Extendam manum Meam contra te, et dabo te in praedam gentibus, 25:7: Extendam manum Meam super Edomum, et exscindam ex illa hominem et bestiam. Extendam manum Meam super Philisthaeos, et exscindam, ibid. vers. 13, 16:

pariter Ezech. 35:3; Esai. 31:3; Zeph. 1:4, 2:13: describitur omnipotentia per ‘manum extensam’ apud Esaiam,

Manus Jehovae extensa super omnes gentes, quis reprimet illam? 14:27, 28:

apud Jeremiam,

Pugnabo 8 vobiscum per manum extensam, et per brachium forte, et in ira et in furore, 9 21:5:

apud 10 Esaiam, Adhuc manus Ipsius extensa est, 9:11, 16, 10:4.

Tum per ‘brachium extensum’ apud Jeremiam,

Ego feci terram, hominem, et bestiam, per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, 27:5:

apud eundem,

Tu fecisti caelum et terram per virtutem Tuam magnam, et brachium Tuum extensum; non impossibile est prae Te ullum verbum, 32:17;

quod hic per ‘brachium extensum’ significetur omnipotentia, patet; similiter pluribus aliis in locis ubi dicitur ‘per manum fortem et brachium extensum’, ut Deut. 4:34, 5:15, 7:19, 9:29 11 , 11:2, 26:8; 1 Reg. 8:42; 2 Reg. 17:36; Jer. 32:21; Ezech. 20:33, 34.

[4] 12 Dicitur etiam de Jehovah quod ‘extendat caelos’ et tunc quoque per ‘extendere’ significatur omnipotentia, quod nempe limites caeli amplificet, et impleat illos qui ibi vita et sapientia, ut apud Esaiam,

Jehovah Qui extendit sicut tenue caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, 40:22:

apud eundem,

Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, 42:5:

apud Jeremiam,

Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, 51:15:

apud Sachariam, Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, 12:1; praeter alibi, ut Esai. 44:24, 45:12; Ps. 104:2.

Ex his nunc constare potest cur Moschi mandatum ut extenderet manum et baculum 13 , et quod tunc miracula facta sint; quodque sic per ‘extendere manum’ significetur dominium potentiae, et in supremo sensu omnipotentia.

Poznámky pod čarou:

1. sit dominium

2. et

3. ideo quoque,

4. quod

5. si non

6. The Manuscript deletes quod and inserts ut.

7. omnipotentia Jehovae describitur per extendere manum, per manum extensam, et per brachium extensum; per extendere manum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. Vox extendere etiam alibi praedicatur de omnipotentia, ut quod Jehovah extendat coelos, per quod significatur quod limites amplificet et illos qui ibi impleat vitaet sapientia

13. The Manuscript inserts suum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 4

Studie

   

1 Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.

2 Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.

3 Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.

4 Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.

5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.

6 Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.

7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.

8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.

9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.

10 Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum.

11 Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ?

12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.

13 At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.

14 Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.

15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.

16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.

17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.

19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.

20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.

21 Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.

22 Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.

23 Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.

25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.

26 Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.

27 Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.

28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.

29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.

30 Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,

31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.