Arcana Coelestia # 7672
7672. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet instructionem, constat ex significatione ‘dicere’, cum a Jehovah ad Moschen, 1 per quem repraesentatur verum Divinum, quid faciendum, quod sit instructio, 2 de qua n. 6879, 6881, 3 6883, 6891, 7186, 7267, 7304, 7380.
Poznámky pod čarou:
1. qui est
2. ut
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
Arcana Coelestia # 7011
7011. ‘Et baculum hunc accipias in manu tua’: quod significet potentiam Divinam in illis, constat ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, et quidem tunc quando in manu est; per ‘manum’ enim significatur potentia spiritualis, et per ‘baculum’ potentia naturalis; 1 sicut nihil potentiae est naturali nisi ex spirituali, ita non baculo nisi in manu sit, quapropter dicitur 2 ut ‘acciperet illum in manu’; quod ‘manus’ cum praedicatur de Domino, sit potentia procedens a Divino Rationali Ipsius, et ‘baculus’ potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, videatur n. 6947; dicitur potentia Divina in illis, nempe in veris, de quibus supra, quia potentia praedicatur de vero, n. 3091, 6344, 3 6423, 6948.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript inserts et.
2. quod
3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.