Bible

 

Deuteronomium 4:26

Studie

       

26 testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2841

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2841. ‘Clamavit angelus Jehovae ad Abraham secundo e caelo’: quod significet consolationem Domini adhuc majorem, constat ex significatione ‘clamare e caelo’ quod sit consolari, et ex significatione ‘angeli Jehovae’ quod sit ipsum Divinum Domini, de quibus supra n. 2821, ubi eadem verba: quod hic dicatur ‘secundo’, est quia major consolatio; prima consolatio continetur in vers. 12, ubi agitur de providentia Divina, quod illi ex humano genere qui spirituales dicuntur, adoptarentur; altera 1 consolatio, quae major, continetur in versibus qui sequuntur, 17, 18, seq. ad fin. nempe quod spirituales ‘multiplicarentur sicut stellae caelorum, et sicut arena super litore maris’: et quod salvarentur non solum illi, sed etiam omnes qui in bono sunt: haec fuerunt amoris Domini; quare ex illis consolatio Ipsi; nulla consolatio alicui, nisi ex illis quae sunt amoris ejus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after major.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Psalmi 89:4

Studie

       

4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte ;