Bible

 

Deuteronomium 31:8

Studie

       

8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6723

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6723. ‘Et accepit [sibi] capsam junci’: quod significet vile quo circumcirca, sed usque ex vero derivatum, constat ex significatione 1 ‘capsae’ seu ‘arculae’ quod sit id quod circumcirca est, seu id in quo aliquid inclusum est, de qua sequitur; et ex significatione ‘junci’ quod sit vile, sed usque a vero derivatum; quod ‘juncus’ sit vile, patet; quod sit a vero derivatum, est quia ‘juncus’ id significat, ut liquet apud Esaiam,

Vae terrae adumbranti alis, quae trans flumina Kuschi, qui mittit in 2 mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum! xviii [1, ] 2; ‘terra adumbrans alis’ pro Ecclesia quae per ratiocinia ex scientificis se obtenebrat; ‘trans flumina Kuschi’ pro ad cognitiones per qua confirmant principia falsa, n. 1164; ‘mittere in 2 mare legatos’ pro consulere scientifica, n. 28; in vasis junci super faciebus aquarum pro receptaculis veri vilissimis.

[2] In sensu opposito, apud eundem,

Erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, gramen pro calamo et junco, 35:7;

‘gramen pro calamo et junco’ pro quod erit verum scientificum pro talibus in quibus non aliquid verum datur; quod ‘gramen’ sit verum scientificum, patet a locis 3 in Verbo ubi nominatur.

[3] Quia provisum fuit quod Moses repraesentaret Dominum quoad legem Divinam seu Verbum, in specie quoad Verbum historicum, idcirco factum est, 4 cum infans, quod poneretur in capsa seu arcula, sed in vili quia in primo ortu, et quia erat modo repraesentativum quod ibi erat; sed dein 5 quod ipsa lex Divina, postquam exsplenduerat e monte Sinai, poneretur in arca, quae Arca Testimonii vocata est; quod intus in arca lex 6 Divina posita 7 fuerit, videatur Exod 40:20; 1 Reg. 8:9, et quoque quod Libri Mosis, Deut. 31:24-26; 4 8 inde arca sanctissima fuit quia repraesentabat Divinum Humanum Domini 9 quoad Divinam Legem; nam a Divino Humano Domini procedit Divina Lex seu Divinum Verum, quod idem est cum Verbo, apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum, et habitavit apud nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, Joh. 1:1, 14; 10 et quia arca sanctissimum illud repraesentabat, ponebatur super arcam propitiatorium cum cherubis; et juxta velum ejus candelabrum 11 cum lucernis, et mensa aurea cum panibus, quae bina significabant ‘Divinum Amorem’. Haec nunc causa est quod Moses cum infans, quia repraesentaret legem Divinam, positus fuerit in arcula.

Poznámky pod čarou:

1. Hebrew (tebhah); the word also used for theArk' of Noah, rendered arca by Swedenborg in Gen. 6:14 and in other verses. Hebrew for the ‘Ark’ of the Covenant is ('aron) also rendered arca by Swedenborg

2. mari

3. The Manuscript places this after ubi.

4. The Manuscript places this after quod.

5. cum

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. est

8. quae

9. proinde Divinum Verum seu

10. inde

11. The Manuscript inserts aureum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.