Bible

 

Deuteronomium 18

Studie

   

1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,

2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.

3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :

4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,

7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.

8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.

9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.

10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

11 nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.

12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.

14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,

16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.

18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.

20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?

22 hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

625. "Super populos et gentes, et linguas et reges multos." - Quod significet apud omnes qui ii; veris et in bonis quoad vitam sunt, et simul in bonis et in veris quoad doctrinam, secundum cujusvis religionem, proinde ut doceatur Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, constat ex significatione "populorum et gentium", quod sint qui ab ecclesia spirituali et ab ecclesia caelesti sunt; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, vocantur in Verbo "populi"; at illi qui ab ecclesia caelesti sunt, vocantur "gentes"; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, qui vocantur "populi", sunt qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam Sunt; et qui ab ecclesia caelesti sunt, qui vocantur "gentes", sunt qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in bono quoad vitam: (sed de significatione "populorum" et "gentium" in Verbo, videatur supra, n. 175, 331): et ex significatione "linguarum et regum multorum", quod sint qui in bonis et veris quoad vitam et quoad doctrinam sunt, sed secundum cujusvis religionem; "linguae" enim significant bona veri, et confessionem eorum secundum cujusvis religionem (videatur supra, n. 330, 455); et "reges" significant vera quae ex bono, et "reges multi" varia vera quae ex bono, sed secundum cujusvis religionem.

(Quod "reges" significent vera ex bono, videatur supra, n. 31, 553.)

[2] Quod "reges multi" significent varia vera quae ex bono, est quia populi et gentes extra ecclesiam plerique fuerunt in falsis quoad doctrinam; sed usque, quia vitam amoris in Deum et charitatis erga proximum vixerunt, falsa religionis eorum a Domino acceptata fuerunt sicut vera, ex causa quia intus in falsis eorum fuit bonum amoris, et bonum amoris qualificat omne verum; et tunc falsum quod a talibus creditur esse verum, etiam bonum intus latens facit, ut illi, dum in alteram vitam veniunt, percipiant genuina vera, et recipiant illa. Praeterea sunt vera quae solum apparentiae veri sunt, prout sunt illa vera quae in sensu. litterae Verbi sunt; illae veri apparentiae etiam a Domino acceptantur sicut genuina vera, quando in illis est bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum; etiam bonum intus latens apud illos in altera vita dissipat apparentiaS, et nudat vera spiritualia, quae sunt genuina vera. Ex his constare potest quid hic intelligitur per "reges multos." (Sed de falsis in quibus bonum, quae sunt apud gentes, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Ex his quae in hoc articulo, et ex illis quae in praecedente, dicta et ostensa sunt, constare potest quod per quod "oporteat iterum prophetare super populos, gentes, linguas et reges multos" significetur quod adhuc docendum sit Verbum illis qui in bonis et veris quoad doctrinam et inde vitam sunt; sed quia dicitur "super populos, gentes, linguas et reges", etiam per illa verba significatur quod docendum sit Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, nam haec duo sunt quae Verbum in toto suo complexu continet.

[4] Hic sensus est sensus illorum verborum abstractus a personis, qui est sensus vere spiritualis: sensus litterae in plerisque locis spectat personas, etiam nominat illas; Sed sensus vere spiritualis est prorsus absque respectu personarum. Angeli enim, qui in sensu spirituali Verbi sunt, in singulis quae cogitant et loquuntur, non aliquam ideam personae nec loci habent, quoniam idea personae et loci limitat et finit cogitationes, et per id facit illas naturales; aliter idea abstracta a personis et locis; inde est quod illis intelligentia et sapientia sit, et inde est quod intelligentia et sapientia angelica sit ineffabilis: homo enim, dum in mundo vivit, in cogitatione naturali est; et cogitatio naturalis ideas habet ex personis, locis, temporibus, et ex materialibus, quae si homini auferrentur, periret ei cogitatio quae ad perceptionem venit, nam sine illis nihil quicquam comprehendit; at cogitatio angelica absque ideis ex personis, locis, temporibus et materialibus est; inde est quod cogitatio et inde loquela angelica sit ineffabilis, et quoque homini incomprehensibilis.

[5] At usque homo qui in mundo vitam amoris in Dominum et vitam charitatis erga proximum vivit, is post excessum e mundo in intelligentiam et sapientiam illam ineffabilem venit; nam mens ejus interior, quae est ipsa mens ejus spiritus, tunc aperitur, et homo tunc, cum fit angelus, ex illa cogitat et loquitur, proinde talia quae in mundo non potuit effari, nec comprehendere. Mens talis spiritualis, quae similis est menti angelicae, cuivis homini inest; sed in mundo, quia per corpus materiale ibi loquitur, videt, audit et sentit, intra mentem naturalem latet, seu supra hanc vivit; et homo quod inibi cogitat tunc prorsus ignorat, nam cogitatio illius mentis tunc influit in mentem naturalem, ac se ibi limitat, finit, et sistit videndam et percipiendam. Homo nescit, dum in corpore in mundo est, quod interius illam mentem, et inibi intelligentiam et sapientiam angelicam, possideat; ex causa quia omnia quae ibi versantur, influunt in mentem naturalem, ut dictum est, et sic secundum correspondentias fiunt naturalia. Haec dicta sunt ut sciatur quale est Verbum in sensu spirituali, quando hic sensus prorsus abstractus est a personis et a locis; hoc est, a talibus quae ex materialibus corporis et mundi suum quale trahunt.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7268

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7268. ‘Vide, dedi te deum Pharaoni’: quod significet legem Divinam et ejus potentiam super illos qui in falsis, constat ex significatione ‘dare te in deum’ quod sit Divinum Verum, seu quod idem, 1 Divina Lex, et quoque ejus potentia; in Verbo enim ubi agitur de vero et quoque de potentia veri, dicitur Deus, ast ubi de bono, dicitur Jehovah, videatur n. 300, 2586, 2769, 2807, 2822, 3910, 3921 fin. , 4287, 4295, 4402, 7010; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683. Quod significationem ‘DEI’ ulterius attinet, sciendum quod ‘Deus’ in supremo sensu sit Divinum quod supra caelos est, at ‘Deus’ in sensu interno est Divinum quod in caelis; Divinum quod supra caelos est Divinum Bonum, at Divinum in caelis est Divinum Verum; ex Divino enim Bono procedit Divinum Verum, et 2 facit caelum, ac 3 disponit illud; nam quod proprie caelum dicitur non est nisi quam Divinum ibi formatum, nam angeli qui 4 in caelo sunt formae humanae recipientes Divini, et constituentes communem formam quae est Hominis;

[2] et quia Divinum Verum in caelis est quod in Verbo Veteris Testamenti intelligitur per Deum, 5 inde est quod in lingua originali Deus dicatur Elohim in plurali; et quoque quod angeli qui in caelis, quia sunt recipientes Divini Veri, dicantur dii, ut apud Davidem,

Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur Jehovae in filiis deorum? Ps. 89:7-9 [KJV Ps. 89:6-8]:

apud eundem,

Date Jehovae, filii deorum, date Jehovae gloriam et robur, Ps. 29:1:

apud eundem,

Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. 82:6:

apud Johannem, Jesus dixit, Nonne scriptum est in Lege vestra, Ego dixi Dii estis? sic illos dixit deos, ad quos Verbum Dei factum est 10:34, 35;

praeter in locis ubi Dominus 6 dicitur ‘Deus deorum’ et ‘Dominus dominorum’, ut Gen. 46:2, 3; Deut. 10:17; Num. 16:22; Dan. 11:36; 7 Ps. 136:2, 3;

ex his videri potest in quo sensu Moscheh vocatur ‘deus’, hic ‘deus Pharaoni’, et 8 ‘deus Aharoni’, Exod. 4:16, nempe quia Moscheh repraesentabat Divinam Legem, quae est Divinum Verum et vocatur Verbum; inde quoque est quod Aharon dicatur hic ‘propheta’ ejus, et in priore loco ‘os’ ejus, hoc est, qui adaequate ad intellectum enuntiat Divinum Verum quod a Domino immediate procedit, et quod omnem intellectum transcendit; et quia propheta est qui 9 docet et enuntiat Divinum Verum adaequate ad intellectum, est propheta quoque doctrina Ecclesiae; de qua re in nunc sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. disponit

3. facit

4. constituunt coelum

5. ideo

6. vocatur

7. The Manuscript places this before Dan.

8. The Manuscript inserts prius.

9. enuntiat et docet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.