Bible

 

Deuteronomium 18

Studie

   

1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,

2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.

3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :

4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,

7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.

8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.

9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.

10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

11 nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.

12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.

14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,

16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.

18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.

20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?

22 hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 625

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

625. "Super populos et gentes, et linguas et reges multos." - Quod significet apud omnes qui ii; veris et in bonis quoad vitam sunt, et simul in bonis et in veris quoad doctrinam, secundum cujusvis religionem, proinde ut doceatur Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, constat ex significatione "populorum et gentium", quod sint qui ab ecclesia spirituali et ab ecclesia caelesti sunt; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, vocantur in Verbo "populi"; at illi qui ab ecclesia caelesti sunt, vocantur "gentes"; illi qui ab ecclesia spirituali sunt, qui vocantur "populi", sunt qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam Sunt; et qui ab ecclesia caelesti sunt, qui vocantur "gentes", sunt qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in bono quoad vitam: (sed de significatione "populorum" et "gentium" in Verbo, videatur supra, n. 175, 331): et ex significatione "linguarum et regum multorum", quod sint qui in bonis et veris quoad vitam et quoad doctrinam sunt, sed secundum cujusvis religionem; "linguae" enim significant bona veri, et confessionem eorum secundum cujusvis religionem (videatur supra, n. 330, 455); et "reges" significant vera quae ex bono, et "reges multi" varia vera quae ex bono, sed secundum cujusvis religionem.

(Quod "reges" significent vera ex bono, videatur supra, n. 31, 553.)

[2] Quod "reges multi" significent varia vera quae ex bono, est quia populi et gentes extra ecclesiam plerique fuerunt in falsis quoad doctrinam; sed usque, quia vitam amoris in Deum et charitatis erga proximum vixerunt, falsa religionis eorum a Domino acceptata fuerunt sicut vera, ex causa quia intus in falsis eorum fuit bonum amoris, et bonum amoris qualificat omne verum; et tunc falsum quod a talibus creditur esse verum, etiam bonum intus latens facit, ut illi, dum in alteram vitam veniunt, percipiant genuina vera, et recipiant illa. Praeterea sunt vera quae solum apparentiae veri sunt, prout sunt illa vera quae in sensu. litterae Verbi sunt; illae veri apparentiae etiam a Domino acceptantur sicut genuina vera, quando in illis est bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum; etiam bonum intus latens apud illos in altera vita dissipat apparentiaS, et nudat vera spiritualia, quae sunt genuina vera. Ex his constare potest quid hic intelligitur per "reges multos." (Sed de falsis in quibus bonum, quae sunt apud gentes, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21.)

[3] Ex his quae in hoc articulo, et ex illis quae in praecedente, dicta et ostensa sunt, constare potest quod per quod "oporteat iterum prophetare super populos, gentes, linguas et reges multos" significetur quod adhuc docendum sit Verbum illis qui in bonis et veris quoad doctrinam et inde vitam sunt; sed quia dicitur "super populos, gentes, linguas et reges", etiam per illa verba significatur quod docendum sit Verbum quoad bona vitae et quoad vera doctrinae, nam haec duo sunt quae Verbum in toto suo complexu continet.

[4] Hic sensus est sensus illorum verborum abstractus a personis, qui est sensus vere spiritualis: sensus litterae in plerisque locis spectat personas, etiam nominat illas; Sed sensus vere spiritualis est prorsus absque respectu personarum. Angeli enim, qui in sensu spirituali Verbi sunt, in singulis quae cogitant et loquuntur, non aliquam ideam personae nec loci habent, quoniam idea personae et loci limitat et finit cogitationes, et per id facit illas naturales; aliter idea abstracta a personis et locis; inde est quod illis intelligentia et sapientia sit, et inde est quod intelligentia et sapientia angelica sit ineffabilis: homo enim, dum in mundo vivit, in cogitatione naturali est; et cogitatio naturalis ideas habet ex personis, locis, temporibus, et ex materialibus, quae si homini auferrentur, periret ei cogitatio quae ad perceptionem venit, nam sine illis nihil quicquam comprehendit; at cogitatio angelica absque ideis ex personis, locis, temporibus et materialibus est; inde est quod cogitatio et inde loquela angelica sit ineffabilis, et quoque homini incomprehensibilis.

[5] At usque homo qui in mundo vitam amoris in Dominum et vitam charitatis erga proximum vivit, is post excessum e mundo in intelligentiam et sapientiam illam ineffabilem venit; nam mens ejus interior, quae est ipsa mens ejus spiritus, tunc aperitur, et homo tunc, cum fit angelus, ex illa cogitat et loquitur, proinde talia quae in mundo non potuit effari, nec comprehendere. Mens talis spiritualis, quae similis est menti angelicae, cuivis homini inest; sed in mundo, quia per corpus materiale ibi loquitur, videt, audit et sentit, intra mentem naturalem latet, seu supra hanc vivit; et homo quod inibi cogitat tunc prorsus ignorat, nam cogitatio illius mentis tunc influit in mentem naturalem, ac se ibi limitat, finit, et sistit videndam et percipiendam. Homo nescit, dum in corpore in mundo est, quod interius illam mentem, et inibi intelligentiam et sapientiam angelicam, possideat; ex causa quia omnia quae ibi versantur, influunt in mentem naturalem, ut dictum est, et sic secundum correspondentias fiunt naturalia. Haec dicta sunt ut sciatur quale est Verbum in sensu spirituali, quando hic sensus prorsus abstractus est a personis et a locis; hoc est, a talibus quae ex materialibus corporis et mundi suum quale trahunt.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti # 21

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 325  
  

21. (1.) De illis qui in falsis sunt ex malo; et qui in falsis non ex malo ita de falsis ex malo, et de falsis ex non malo.

Quod innumerabilia genera falsi sint, quot nempe mala et quod origines malorum et inde falsorum sint plures (Arcana Coelestia 1188, 1212, 4729, 4822, 7574).

Quod sit falsum ex malo, seu falsum mali et quod sit malum ex falso, seu malum falsi, ac iterum inde falsum, ita derivative (Arcana Coelestia 1679, 2243).

Quod ex uno falso, imprimis si loco principii sit, fluant falsa in continua serie (Arcana Coelestia 1510, 1511, 4717, 4721).

Quod sit falsum ex cupiditatibus amoris sui et mundi; et quod sit sum ex fallaciis sensuum (Arcana Coelestia 1295, 4729).

Quod sint falsa religionis, et quod sint falsa ignorantiae (Arcana Coelestia 4729, 8318, 9258).

Quod sit falsum in quo bonum, et falsum in quo non bonum (Arcana Coelestia 2863, 9304, 10109, 10302).

Quod sit falsificatum (Arcana Coelestia 7318, 7319, 10648).

Quod omne malum secum habeat falsum (Arcana Coelestia 7577, 8094).

Quod falsum ex cupiditatibus amoris sui sit ipsum falsum mali, et quod inde pessima genera falsorum (Arcana Coelestia 4729).

Quod malum sit grave, et ex se delabatur in infernum; non autem falsum, nisi ex malo (Arcana Coelestia 8279, 8298).

Quod bonum vertatur in malum, et verum in falsum, cum delabitur e caelo in infernum, quia sic quasi in crassam et impuram atmosphaeram (Arcana Coelestia 3607).

Quod falsa ex malo appareant sicut nimbi et sicut aquae impurae supra inferna (Arcana Coelestia 8217, [8137?], 8138, 8146).

Quod qui in infernis sunt loquantur falsa ex malo (Arcana Coelestia 1695, 7351, 7352, 7357, 7392, 7698, [7699?],).

Quod qui in malo sunt non possint nisi falsum, dum ex se, cogitare (Arcana Coelestia 7437).

Plura de malo falsi (Arcana Coelestia 2408, 4818, 7272, 8266, [8265?], 8279): et de falso mali (Arcana Coelestia 6359, 7272, 9304, 10302).

Quod omne falsum confirmari possit, et cum confirmatum est appareat ut verum (Arcana Coelestia 5033, 6865, 8521, 8780).

Quod ideo explorandum num verum sit antequam confirmatur (Arcana Coelestia 4741, 7012, 7680, 7950, 8521).

Quod cavendum sit ne falsa religionis confirmentur, quia inde persuasio falsi, quae homini post mortem (Arcana Coelestia 845, 8780).

Persuasio falsi quam damnosa (Arcana Coelestia 794, 806, 5096, 7686).

Quod bonum influere in vera nequeat, quamdiu homo in malo est (Arcana Coelestia 2434).

Quod bona et vera tantum removeantur ab homine, quantum is in malo et inde falsis est (Arcana Coelestia 3402).

Quod quam maxime praecaveatur a Domino ne verum conjungatur malo, ac falsum mali bono (Arcana Coelestia 3110, 3116, 4416, 5217).

Quod ex commixtione illa profanatio (Arcana Coelestia 6348).

Quod vera exterminent falsa, et falsa vera (Arcana Coelestia 5207).

Quod vera penitius recipi nequeant, quamdiu regnat incredulitas (Arcana Coelestia 3399).

Quod vera falsificari possint, quomodo (ab exemplis, Arcana Coelestia 7318).

Quod malis liceat falsificare vera, causae (Arcana Coelestia 7332).

Quod vera falsificentur a malis, per quod applicentur et sic deducantur ad malum (Arcana Coelestia 8094, 8149).

Verum falsificatum dicitur, quod applicatum est malo, quod fit imprimis per fallacias et per apparentias in externis (Arcana Coelestia 7344, 8602, [8062?],).

Quod malis liceat aggredi verum, non autem bonum, quia verum possunt per varias interpretationes et applicationes falsificare (Arcana Coelestia 6677).

Quod verum falsificatum ex malo sit contra verum et bonum (Arcana Coelestia 8602, [8062?],).

Quod verum ex malo falsificatum graviter puteat in altera vita (Arcana Coelestia 7319).

Plura de falsificatione veri (Arcana Coelestia 7318, 7319, 10648).

Quod falsa religionis dentur quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant (n. (9258,) 925).

Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum, solum apud illos qui in malo sunt (Arcana Coelestia 8318).

Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo (Arcana Coelestia 8051, 8149).

Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis apud illos qui in bono sunt, non autem apud illos qui in malo (Arcana Coelestia 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298).

Quod falsa et vera consocientur per apparentias ex sensu litterae Verbi (Arcana Coelestia 7344).

Quod falsa verificentur a bono, et mollescant, quia applicantur et deducuntur ad bonum, et removetur malum (Arcana Coelestia 8149).

Quod falsa religionis, apud illos qui in bono sunt, recipiantur a Domino ut vera (Arcana Coelestia 4736, 8149).

Quod bonum, cujus quale est a falso religionis, acceptetur a Domino, si ignorantia sit, et in illa innocentia, ac finis bonus (Arcana Coelestia 7887).

Quod vera apud hominem sint apparentiae veri et boni imbutae fallaciis, sed quod usque Dominus adaptet illa genuinis veris apud hominem qui in bono vivit (Arcana Coelestia 2053).

Quod falsa in quibus bonum dentur apud illos qui extra ecclesiam sunt, et inde in ignorantia veri, etiam apud illos qui intra ecclesiam sunt, ubi falsa doctrinae (Arcana Coelestia 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 3778, 4189, 4190, 4197, 6700, 9256).

Quod falsa in quibus non bonum graviora sint apud illos qui intra ecclesiam sunt, quam apud illos qui extra ecclesiam (Arcana Coelestia 7688).

Quod vera et bona auferantur malis in altera vita, ac dentur bonis, secundum Domini verba,

"Ei..Qui habet, dabitur ut abundet et ei qui non habet, auferetur quod habet" (Matthaeus 25:29) (Arcana Coelestia 7770).

  
/ 325