Bible

 

Deuteronomium 17:11

Studie

       

11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6756

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6756. ‘Et exivit ad fratres suos’: quod significet conjunctionem cum veris Ecclesiae, constat a significatione ‘fratrum’ quod sint vera Ecclesiae, de qua sequitur; et ex significatione ‘exire ad illos’ quod sit conjungi illis. Quod ‘fratres’ attinet, significant illi nunc bona, nunc vera Ecclesiae; ubi agitur de Ecclesia caelesti, significant bona, 1 et cum agitur de Ecclesia spirituali, significant vera; causa est quia Ecclesia caelestis est in bono, at Ecclesia spiritualis in vero; et antiquis temporibus omnes qui ab Ecclesia fuerunt vocabant se fratres; qui ab Ecclesia spirituali fuerunt se quidem vocabant fratres ex bono, n. 3803, sed internae Ecclesiae homines hoc faciebant cum differentia secundum quale boni, ita secundum vera, nam bonum suum quale habet a veris; postea cum 2 Ecclesia deflexit a bono et inde quoque a vero, tunc non amplius ex consanguinitate et affinitate spirituali, quae sunt charitatis et fidei, se mutuo appellabant fratres, sed solum ex consanguinitate et affinitate naturali, 3 ut et ex amicitia; et quoque indigne ferre coeperunt viliorem se fratrem vocare; causa erat quia parum vel nihili faciebant proximitates ex origine spirituali, 4 ac plurimum et prae omni proximitates ex origine naturali et civili. Quod vera Ecclesiae dicantur fratres, 5 constat ex eo quod filii Jacobi repraesentarent' vera Ecclesiae in complexu, 6 n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512.

[2] Quod antiquis temporibus fratres dicti fuerint ex affinitate spirituali, 7 est quia nova nativitas seu regeneratio faciebat consanguinitates et 8 affinitates in superiore gradu quam nativitas naturalis; et quia 9 illa ab uno Patre ducunt originem, nempe a Domino; inde est quod homines post mortem qui in caelum veniunt non agnoscant amplius aliquem fratrem, ne quidem matrem et patrem, nisi ex bono et vero; secundum haec novas ibi fraternitates 10 nanciscuntur'; inde nunc est quod qui 11 ab Ecclesia fuerunt se mutuo vocaverint fratres.

[3] Quod 12 filii Israelis omnes illos fratres dixerint qui ex Jacobo fuerunt, reliquos autem socios, patet ab his locis:

apud Esaiam,

Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, 19:2:

apud eundem,

Vir socium suum 13 adjuvat, et fratri suo dicit, Confirma te, 41:6:

apud Jeremiam,

Vir a socio suo cavete vobis, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque 14 frater supplantando supplantat, et omnis socius calumniatur, 9:3 [KJV 4]: 15

[4] quod omnes qui ex Jacobo se vocaverint fratres, apud Esaiam,

Tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus, 16 munus Jehovae, super equis, super curru, et super raedis cameratis, 66:20:

apud Mosen,

Ponendo pones super 17 eos regem, quem elegerit Jehovah Deus tuus, e medio fratrum tuorum pones super 17 eos regem; non poteris dare super 17 eos virum alienigenam, qui non frater 17 eorum sit, Deut. 17:15.

Etiam filios Esavi, quia ex Jacobo fuerunt, 18 dixerunt fratres, apud Mosen,

Transivimus cum fratribus nostris filiis Esavi habitantibus in Seir 19 , Deut. 2:8.

[5] Quod 20 antiquis temporibus se fratres appellaverint qui 21 erant ab Ecclesia, erat, ut supra dictum, quia Dominum pro unico Patre agnoverunt, et quia ab Ipso eis nova anima et nova vita; idcirco Dominus dicit,

22 Nolite vocari Rabbi, unus 23 est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis, Matth. 23:8.

Quia fraternitas spiritualis est ex amore, quod nempe unus sit alterius, et qui in bono sunt ‘in Domino sunt, et Dominus in illis’, Joh. 14:20, idcirco fratres 24 vocantur a Domino, apud Matthaeum, Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis enim fecerit voluntatem Patris Mei, Qui est in caelis, ille Meus frater, et soror, et mater est, 12:49 [, 50]:

apud eundem,

In quantum fecistis uni ex fratribus Meis minimis Mihi fecistis, 25:40: et quoque discipulos ‘fratres’ vocat Matth. 28:10 25 ; Joh. 20:17;

per ‘discipulos’ in sensu repraesentativo intelliguntur omnes qui in veris fidei et bono charitatis 26 .

Poznámky pod čarou:

1. at

2. Ecclesiae deflexerunt

3. et quoque

4. sed maximopere

5. patet a filiis Jacobi qui repraesentabant

6. et fratres a Josepho qui repraesentabat Bonum internum, dicti sunt, videatur Arcana Coelestia 6040, 6064, 6070, 6101, 6106, 6027

7. erat

8. The Manuscript inserts inde.

9. The Manuscript inserts omnia bona inter se affinitates habent, et quoque omnia vera, quia.

10. habent

11. The Manuscript inserts olim.

12. The Manuscript inserts etiam.

13. adjuvaret

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript inserts et praeterea Deut. 15:1. 2. 3.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Hebrew second person singular as in Arcana Coelestia 2360.

18. vocabant

19. The Manuscript inserts a via planitiei.

20. The Manuscript places this after Ecclesia.

21. fuerant

22. The Manuscript inserts Vos.

23. The Manuscript inserts enim.

24. The Manuscript places this after Domino.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The Manuscript inserts 3354, 3348 (3488 is probably intended), 3858 f.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.