Bible

 

Daniel 9:9

Studie

       

9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9716

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9716. ‘Quinque cubiti longitudo et quinque cubiti latitudo’: quod significet aeque ex bono et ex vero, constat ex significatione ‘quinque’ quod sint aeque, nam cum bina sunt similia 1 , ut hic longitudo et latitudo, est aeque. Quod altaris longitudo et latitudo essent quinque cubitorum, erat quia quinque etiam simile significant cum decem, cum centum, et cum mille, et per hos numeros significatur multum, omne, 2 plenum, et in supremo sensu, in quo de Domino, infinitum; ita quoque quinque; nam numeri compositi simile cum simplicibus a quibus sunt, et sic simplices simile cum suis compositis, significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod decem, centum, et mille sint multum, omne, et plenum, videatur n. 3 2636, 4 3107, 4400, 4638, 8715, et quoque quinque, n. 5708, 5956, 9102, et quod mille, cum de Divino, sint infinitum, n. 2575; 5 ex significatione ‘longitudinis’ quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487; et ex significatione ‘latitudinis’ quod sit verum, de qua n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487; inde patet quod per quinque cubitorum 6 longitudinem et quinque cubitorum 7 latitudinem' significetur aeque ex bono et ex vero. Aeque ex bono et ex vero dicitur, cum verum est boni et bonum est veri, ita cum verum et bonum 8 unum agunt, et formant conjugium, quale in caelo a Domino; hoc illustrari potest per intellectuale et voluntarium apud hominem, cum intellectuale unum agit cum voluntario, hoc est, cum homo percipit verum esse boni, et bonum esse veri, tunc ei aeque ex bono et ex vero 9 ; intellectuale etiam dicatum est perceptioni veri ex bono, et voluntarium perceptioni boni in vero.

Poznámky pod čarou:

1. duo similia sunt

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. bonum et verum

9. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.