Bible

 

Daniel 9:26

Studie

       

26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10497

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10497. ‘Et factum postridie’: quod significet durationem cultus talis usque ad finem Ecclesiae, constat ex significatione ‘postridie’ quod sit perpetuum et aeternum, at cum de gente Judaica, quod sit usque ad finem Ecclesiae; quod ‘postridie’ sit in perpetuum et in aeternum, est quia per ‘crastinum’ cum id dicitur de talibus quae significant 1 Divina caelestia et spiritualia, perpetuum ac aeternum 2 significatur, videatur n. 3998, 9939; quod autem sit duratio usque ad finem Ecclesiae: est quia dicitur de gente 3 Judaica et ejus cultu, qui finem habuit cum Dominus in mundum venit, secundum praedictionem apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consumendum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum; in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem; tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem, 9:24, 27: et quod residuum cultus illius gentis finem habiturum sit fine Ecclesiae hodiernae in Europa, praedicit Dominus apud Matthaeum 4 ,

Amen dico vobis, Non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt, 24:34;

agitur in eo capite de consummatione saeculi, quae est finis hujus Ecclesiae, ut ostensum videatur in initiis ad Geneseos xxvi-xl.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes significant, and inserts involvunt.

2. id

3. The Manuscript inserts Israelitica et.

4. The Manuscript inserts his verbis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.