Bible

 

Daniel 9:13

Studie

       

13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9715

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9715. ‘Lignis schittim’: quod significet justitiam, constat ex significatione ‘lignorum schittim’ quod sint bonum meriti et justitia, quae solius Domini, de qua n. 9472, 9486. Quid justitia et quid meritum, quae 1 solius Domini, hic nunc dicetur: creditur quod Domino meritum et 2 justitia fuerit, quod impleverit omnia legis, et quod per passionem crucis salvaverit genus humanum; sed haec non per justitiam et 3 meritum Domini intelliguntur in Verbo; sed 4 per meritum et justitiam Ipsius 5 intelligitur quod pugnaverit solus cum omnibus infernis, et subjugaverit illa, et sic in ordinem redegerit omnia in infernis, et simul tunc omnia in caelis 6 ; nam apud unumquemvis hominem sunt spiritus ab inferno, et sunt angeli e caelo; homo absque illis prorsus non vivere potest; nisi inferna fuissent a Domino subjugat et caeli in ordinem redacti, nusquam aliquis homo salvari potuisset.

[2] Hoc non fieri potuit quam per Humanum Ipsius, nempe per pugnas 7 cum illis ex Suo Humano; et quia 8 Dominus ex propria potentia, ita solus, hoc fecit, ideo soli Domino est meritum et justitia; et ideo est Solus qui apud hominem adhuc vincit inferna; nam qui semel illa vincit, in aeternum vincit; quapropter homini prorsus nihil meriti et justitiae est, sed ei meritum et justitia Domini, cum agnoscit quod nihil a se, sed omne a Domino, imputatur; inde est quod solus Dominus regeneret hominem; nam regenerare hominem est inferna ab illo abigere, proinde mala et falsa quae 9 ab infernis, et loco illorum implantare caelum, hoc est, bona amoris et vera fidei, haec enim faciunt caelum. Per continuas pugnas cum infernis etiam Dominus glorificavit Humanum Suum, hoc est, Illud Divinum fecit, nam sicut homo per pugnas, quae sunt tentationes, regeneratur, ita Dominus per pugnas, quae erant tentationes, glorificatus est; inde glorificatio Humani Domini ex propria potentia etiam est meritum et justitia, nam per id salvatus est homo, per id enim omnia inferna subjugata in aeternum a Domino tenentur.

[3] Quod ita sit, constat a locis in Verbo ubi agitur de merito et justitia Domini, ut apud Esaiam,

Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; quare rubicundus quoad vestes Tuas, et vestes Tuae sicut calcantis in torculari? torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum; propterea calcavi eos in ira Mea, et conculcavi eos in excandescentia Mea; unde sparsa est victoria eorum super vestes Meas, et omne vestimentum Meum pollui; nam dies vindictae in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat. Circumspexi, sed non auxilians, et obstupui, sed non suffulciens, ideo salutem praestitit Mihi bracchium Meum, et excandescentia Mea sustentavit Me; atque conculcavi 10 populos in ira Mea, et descendere feci in terram victoriam illorum: ideo factus est in Salvatorem, 63:1-8;

quod haec dicantur de Domino, notum est; pugnae Ipsius cum infernis describuntur per quod conspersus vestes, rubicundus quoad vestes Suas, et quod vestes Ipsius sicut calcantis in torculari, perque dies vindictae; victoriae et subjugationes infernorum describuntur per quod calcaverit eos in ira Sua, unde sparsa victoria eorum super vestes Suas, quod conculcaverit populos in ira, et descendere fecerit in terram victoriam eorum; quod Dominus illa fecerit 11 ex propria potentia, describitur per quod torcular calcaverit solus, et de populis non vir cum Ipso, quod circumspexerit sed non auxilians, obstupuerit et non suffulciens, quod salutem praestiterit Ipsi bracchium Suum; quod inde salus, describitur per quod incedens in multitudine roboris sui magnus ad salvandum, quod annus redemptorum Suorum venerit, et quod ideo factus 12 illis in Salvatorem.

[4] Quod haec omnia sint justitiae, adhuc evidentius patet alibi apud eundem prophetam, Vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens, ideo salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; induit vestes vindictae, et texit Se sicut pallio zelo, 59:16, 17:

et apud eundem,

Propinqua justitia Mea, exivit salus Mea, et bracchia Mea populos judicabunt; in Me insulae sperabunt, et super bracchio Meo confident, 51:5;

‘bracchium’ quod praestitit Ipsi salutem, et super quo confident, est propria potentia, qua inferna subjugavit; quod ‘bracchium’ sit potentia, videatur n. 4932, 13 7205;

[5] inde patet quid justitia et quid meritum, quae solius Domini: similiter alibi apud eundem,

Quis excitavit ab Oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui? dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit, 41:2:

apud eundem,

Appropinquare feci justitiam Meam non procul est, salus Mea non morabitur, 46:13:

apud eundem,

Jehovah induet Me vestibus salutis, amiculo justitiae texit Me: 61:10:

apud Davidem,

Os meum enumerabit justitiam Tuam, toto die salutem Tuam, non novi numerationes: memorabo justitiam Tuam solius; ne desere me usque dum enarravero bracchium Tuum, virtutem Tuam, nam justitia Tua usque ad excelsum, qui fecisti magna, Ps. 71:15, 16, 18, 19, 24:

apud Jeremiam,

Ecce dies veniunt cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et prosperabitur, facietque judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius 14 salvabitur Jehudah, et Israel habitat secure; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, 23:5, 6 15 , 16 33:15, 16:

et apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, 9:24.

[6] Quod subjugatio infernorum, ordinatio caelorum a Domino, et glorificatio Humani Ipsius, et inde salus homini qui Dominum amore et fide recipit, sint justitia et meritum, quae soli Domini, ex locis nunc allatis constare potest; sed qui non sciunt quod spiritus ab infernis sint apud hominem, et 17 inde ei mala et falsa, et quoque quod angeli e caelo, et quod inde ei bona et vera, et quod sic vita hominis ab una parte juncta sit infernis, et ab altera caelis, hoc est, per caelos Domino; ac ita 18 quod homo nequaquam salvari potuerit nisi inferna subjugata fuerint, et caeli in ordinem redacti, ac sic 19 omnia Domino subjecta, hanc rem capere non possunt.

[7] Ex his constare potest unde est quod bonum meriti Domini sit unicum bonum quod in caelis regnat, ut supra n. 9486 dictum est; bonum enim meriti est etiam nunc continua subjugatio infernorum, et sic tutatio fidelium; id bonum est bonum amoris Domini, nam ex Divino Amore in mundo pugnaverat et vicerat; ex Divina Potentia in Humano inde acquisita dein in aeternum pro caelo et pro Ecclesia, ita pro universo humano genere solus pugnat, vincit, et sic salvat; hoc nunc est bonum meriti, quod justitia vocatur, quia justitiae est inferna conantia perdere humanum genus, compescere, ac tutari et salvare bonos et fideles. De pugnis seu tentationibus Domini cum in mundo fuit, videatur n. 1663, 1668, 1690, 1691 fin. , 1692, 1737, 1787, 1812, 1813, 1820, 2776, 2786, 2795, 2803, 2814, 2816, 4287, 7193, 8273, et quod Dominus solus pro humano genere contra inferna pugnet, n. 1692 fin. , 6574, 8159, 8172, 8175, 8176, 20 8273, 8969.

Poznámky pod čarou:

1. quod

2. meritum Domini et inde

3. The Manuscript inserts per.

4. The Manuscript deletes sed, and inserts verum.

5. The Manuscript places this after meritum.

6. coelis, et omnia in infernis, inde salus homini

7. pugnam

8. The Manuscript inserts solus.

9. nam haec sunt

10. calcavi, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

11. haec Dominus

12. The Manuscript inserts sit.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. illis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

16. The Manuscript inserts Apud Eundem, In diebus illis germinare faciem Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra; Hoc vocabunt Ipsum, Jehovahjustitia nostra,

17. The Manuscript inserts quod.

18. et sic

19. ita

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1820

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1820. ‘Ex quo cognoscam quod hereditabo illam’: quod significet tentationem contra amorem Domini, qui voluit certus fieri, constare potest ex dubitatione quae in ipsis verbis est; qui in tentatione est, is in dubio est de fine; finis est amor, contra quem pugnant mali spiritus et mali genii, et ponunt sic finem in dubio, et eo magis in dubio, quo magis amat; nisi finis qui amatur, poneretur in dubio, immo in desperatione, nulla foret tentatio; certitudo de eventu praecedit victoriam, et est victoriae.

[2] Quia pauci sciunt quomodo se tentationes habent, licet breviter hic exponere; mali spiritus nusquam pugnant contra alia quam quae homo amat, et eo acrius pugnant, quo ardentius amat; mali genii sunt qui pugnant contra illa quae sunt affectionis boni, et mali spiritus contra illa quae sunt affectionis veri; ut primum animadvertunt vel minimum quod homo amat, aut appercipiunt quasi olfactu quod ei jucundum et carum est, ilico hoc aggrediuntur et conantur destruere, ita totum hominem, quia vita ejus consistit in amoribus ejus; sic destruere hominem nihil usquam iis jucundius est; nec desistunt si vel foret in aeternum, nisi a Domino rejiciantur: qui maligni sunt et dolosi, insinuant se in ipsos amores, illis adblandiendo, et sic introducunt hominem, et mox cum sic introduxerint, destruere amores, et sic necare hominem tentant, et hoc mille modis qui incomprehensibiles sunt:

[3] nec pugnant eo modo quod ratiocinentur contra bona et vera; tales pugnae sunt nihili, nam si millies vincerentur, usque insistunt, quippe ratiocinia contra bona et vera nusquam deesse possunt; sed pervertunt bona et vera, et inflammant quodam igne cupiditatis et persuasionis ut non sciat homo aliter quam quod in simili cupiditate et persuasione sit, et accendunt illa simul jucundo, quod arripiunt ex hominis jucundo aliunde, et sic dolosissime inficiunt et infestant, et hoc tam solerter ferendo ab uno in alterum ut nisi Dominus opem ferret, nusquam sciret homo aliter ac quod ita sit:

[4] similiter contra affectiones veri quae faciunt conscientiam; ut primum appercipiunt aliquid conscientiae qualecumque sit, ex falsis et infirmis apud hominem formant sibi affectionem, et per hanc veri lucem inumbrant et sic pervertunt, vel anxietatem inducunt et cruciant; praeter quod cogitationem pertinaciter teneant in una re, et sic phantasiis illam implent, et simul tunc clandestine cupiditates phantasiis involvunt; praeter innumerabiles alias artes quae nusquam describi possunt ad captum; pauca sunt, et communissima modo, quae ad conscientiam hominis pervenire possunt, quam prae aliis destruere maxime delectantur.

[5] Ex his paucis, immo paucissimis, constare potest quales sunt tentationes, in genere quod tales sint tentationes quales amores: inde quoque constare potest quales tentationes Domini quod omnium atrocissimae; quantus enim est amor, tanta atrocitas est; Domini amor fuit salus universi generis humani ardentissimus, proinde omnis affectio boni et affectio veri, in supremo gradu; contra haec pugnarunt malignissimis dolis et venenis omnia inferna, sed usque omnia evicit Dominus propria potentia; victoriae hoc secum habent, quod maligni genii et spiritus dein nihil ausint; vita enim eorum consistit in eo ut possint destruere, sed cum percipiunt hominem talem esse ut resistere possit, in primo aggressu tunc aufugiunt, sicut solent dum ad primum limen caeli accedunt; horrore et terrore ilico corripiuntur et se praecipitant retro.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.