Bible

 

Daniel 9:11

Studie

       

11 Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10497

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10497. ‘Et factum postridie’: quod significet durationem cultus talis usque ad finem Ecclesiae, constat ex significatione ‘postridie’ quod sit perpetuum et aeternum, at cum de gente Judaica, quod sit usque ad finem Ecclesiae; quod ‘postridie’ sit in perpetuum et in aeternum, est quia per ‘crastinum’ cum id dicitur de talibus quae significant 1 Divina caelestia et spiritualia, perpetuum ac aeternum 2 significatur, videatur n. 3998, 9939; quod autem sit duratio usque ad finem Ecclesiae: est quia dicitur de gente 3 Judaica et ejus cultu, qui finem habuit cum Dominus in mundum venit, secundum praedictionem apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consumendum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum; in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem; tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem, 9:24, 27: et quod residuum cultus illius gentis finem habiturum sit fine Ecclesiae hodiernae in Europa, praedicit Dominus apud Matthaeum 4 ,

Amen dico vobis, Non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt, 24:34;

agitur in eo capite de consummatione saeculi, quae est finis hujus Ecclesiae, ut ostensum videatur in initiis ad Geneseos xxvi-xl.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes significant, and inserts involvunt.

2. id

3. The Manuscript inserts Israelitica et.

4. The Manuscript inserts his verbis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9939

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9939. ‘Et erit super fronte Aharonis jugiter’: quod significet repraesentativum amoris Domini in aeternum, constat ex significatione ‘frontis’ quod sit amor, de qua 1 n. 9936, ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus, de qua n. 9806, et ex significatione ‘jugiter’ quod sit in aeternum; quod jugiter sit in aeternum, est quia omnia quae sunt temporis, cum de Domino, significent aeterna, ita quoque jugiter, 2 nam jugiter, quotidie, et semper praedicantur de tempore; inde 3 quoque est quod 4 heri ac hodie, cum de Domino, etiam 5 significent aeternum, n. 2838.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts supra.

2. nam jugiter est quotidie et semper, praedicantur de tempore

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The Manuscript inserts etiam.

5. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.