Bible

 

Daniel 8:2

Studie

       

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9485

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9485. ‘Et faciant arcam’: quod significet intimum caelum, constat ex significatione ‘arcae’ quod sit intimum caelum, nam per 1 testimonium seu legem in arca significatur Dominus, ex causa quia testimonium est Divinum Verum, et Divinum Verum est Dominus in caelo, videatur infra n. 2 9503; inde nunc ‘arca’ significat intimum caelum; quapropter illa erat sanctissimum, et a populo colebatur pro 3 Jehovah, credebatur enim quod 4 Jehovah ibi et inter cherubos habitaret, 5 ut constat apud Davidem,

Audivimus in Ephrata; intrabimus in habitaculum Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius; surge, Jehovah, ad requiem Tuam, Tu et arca fortitudinis 6 Tuae, Ps. 132:6-8;

agitur ibi de Domino; ‘Ephrata’ est Bethlechem ubi Dominus natus 7 , Mic. 5:1 [KJV 5:2]; Matth. 2:6;

‘habitaculum’ est caelum ubi Dominus; ‘Tu et arca fortitudinis Tuae’ est Dominus ac repraesentativum 8 Ipsius; quod arca sit repraesentativum 9 Domini, patet apud Jeremiam,

Reducam vos Zionem; in diebus illis non dicent amplius, Arca foederis, neque 10 ascendet super cor, nec mentionem facient ejus, neque desiderabunt, neque reparabitur amplius; in tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, 3:14, 16, 17; agitur ibi de nova Ecclesia; repraesentativum prioris Ecclesiae, quod tunc abolendum, intelligitur per arcam, quae non dicetur amplius, nec ascendet super cor, nec reparabitur; Hierosolyma, ad quam congregabuntur gentes, est nova illa Ecclesia; inde patet quod per ‘arcam’ significetur repraesentativum Domini ac Ipsius cultus in Ecclesia; simile ac per ‘juge’ et per ‘habitaculum sanctuarii’ apud Danielem 8:11.

[3] 11 Quod arca pro Jehovah a populo Israelitico et Judaico coleretur, et quod crederetur quod ibi et inter cherubos habitaret, patet in libro 2 Samuelis, Ascendere fecit David arcam Dei, cujus vocatur nomen, nomen Jehovae Zebaoth insidentis cherubis super illa, 6:2:

et apud Moschen, Quando proficiscebatur arca, dixit Moscheh, Surge, Jehovah, dispergantur inimici Tui et fugiant osores Tui coram faciebus Tuis; quando quiescebat, 12 dicebat, Redi, Jehovah, myriades milium Israelis, Num. 10:33-36.

13 Quod intimum caelum per arcam significaretur, 14 erat quia per totum tabernaculum seu tentorium 15 repraesentabatur universum caelum angelicum, ultimum ejus per atrium, medium ejus per habitaculum ubi sacerdos ministrabat, et intimum per 16 habitaculum intra velum, ubi arca in qua testimonium.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts Ipso.

4. The Manuscript places this after cherubos.

5. sed nesciebatur quod per arcam Dominus significabatur, consequenter coelum, ubi Dominus est omne in omnibus; quod ita sit constat

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts est.

8. The Manuscript inserts Divini Humani.

9. Divini

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. dixit

13. The Manuscript inserts Et quia credebatur a populo quod ita prorsus esset, sicut repraesentabatur, nempe quod ipsum Divinum ibi habitaret, ideo etiam perarcammiracula facta sunt, ut constat apud Josua, cap. 3:3, 8, 11, 13 ad 17; cap. 4:3, 5, 9, 10, 11, 16, 17; cap. 6:1 ad 6, 9 ad 20; et ideo parebatur postea in adyto in Templi medio, ubi sanctum sanctorum sub alis Cheruborum, 1 Reg. 6:19.

14. est

15. significabatur

16. arcam, ubi Lex seu Testimonium, quae ideo erat sanctissimum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.